nes invidia, et hinc odium. Invidet figulus figulo iuxta priscam sententiam et poeta poetae.
Quae invidia non solum communionem artium invasit, sed etiam civitatis, ut facilius ferant cives eminere inter se exterum hominem quam popularem suum. Lex fuit Corinthi ne quis aliis esset praestantior, sed si quis praestaret virtute aliqua, civitatem exiret et apud alios esset excellentior. Athenis ostracismus, exilii genus exquisitis populi suffragiis in hoc erat repertus, ne quis in civitate esset vir consilii, virtutis, gloriae magnitudine insignis. De qua invidia est quod Dominus noster dicit in Evangelio, Nullum prophetam acceptum esse in patria sua.
Iam factiones in eodem etiam oppidulo, in eodem vico, quarum aliis alii se addicunt sine ratione, sine mente, sine iudicio. Si rationem causamque iubeantur exponere, nullam habebunt quam reddant. Et quo magis ostendant se ferarum ritu ruere affectu, non mente ulla duci, ut ferae vocula aliqua aut colore in furorem irritantur, quemadmodum incandescere ferunt tauros in rubrum colorem et canes iu-