Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/79

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

bilis quibusdam immittuntur, ita isti certa quadam vocula aut colore excitati ad arma discurrunt. Non hominibus favent, non hominibus moventur, sed vel sono per aures capiuntur vel colore per oculos, ut bestiae. Transeat alio vox aut color, iam pro eisdem stabunt quos modo occidebant.

Nec iidem penates et communis domus glutinum est concordiae, nec sacra mensae aliquid faciunt. Imminet exitio vir coniugis, inquit poeta quidam, illa mariti; non socer a genero, non hospes ab hospite tutus. Inter sorores et fratres odium capitale, quod alter carior esse patri creditur, aut eminere dignitate, ob hereditatulam, ob verbulum, ob suspiciunculam.

Quid ergo ab odio nos et discordia tuebitur? Non longinquitas prodest, non propinquitas iuvat, non natio vindicat, non civitas, non ordo, non professio, non domus, non mensa, non uterus et communes parentes, ut iam inter Christianos propter tantas dissidiorum repetitas causas et simultates adeo crebras, optimus esse ille videatur qui neminem odit, neminem amat, neminem curat, sibi intus vivit et suum nego-