Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/85

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

luculenta cicatrice quam fustuarium vel etiam arundine semel attingi aut virga. Fuit qui in iurgio minaretur alteri fustuarium. Ille se vero pro accepto habere dixit, et omni crudelitatis genere vindicandum statuit fustuarium quod aer acceperat, non ipse. Quid ille qui in iurgio et pugna accepit, primum alapam, deinde gravia aliquot vulnera in thorace et lateribus, quibus post paulo vita est defunctus, cumque ei linirentur, cum obligarentur vulnera, cum adhiberetur quod pro tempore poterat remedium, subinde exclamabat, Ne ista curatote, sed maxillam hanc, significans plus se ob alapam dolere quam de vulneribus quae illi praesentem mortem adferebant. Quanto rectius exclamasset et prudentius, Sanate prius, si potestis, O medici, hanc insaniam, deinde vulnera!

An non aperte ostendimus robusta nos habere corpora, animos infirmissimos, quando vulnus potest corpus ferre non potest animus verbulum? Verbulum vero? Immo id quod nemo facile dicat quid designet nec quorsum sit accipiendum, ut labra extendi aut corrugari, aut connivere, aut intentius aspicere, puerorum