more qui aliorum ridiculis gesticulationibus irritantur et aguntur in eiulatus et lacrimas, quid quod ipsis puerorum lacrimis et muliercularum rixis admiscemus nos viri senes, et si diis placet, severi, etiam magna prudentiae ac rerum usus existimatione onusti, et nostrae irae in vicem succedunt irarum quas praetervolans musca potest usque ad incendium excitare?
Quis possit persequi omnia quae humana amentia iniuriam, contumeliam, dedecus esse sibi persuasit? Cum sint alia omnibus prope nationibus communia, alia quibusdam, alia certis populis aut hominibus, cum vel casus sic accipiantur, tamquam iudicio evenerint, ut tegulam de tecto lapsam sauciasse aliquem, equum calce percussisse, accipitrem fimo inquinasse vestem cuiuspiam, impulsum quem ab alio in turba undante; haec omnia ultione digna iudicantur.
Nimirum, virtutis unica est ratio, vitii innumerae sunt; hominis natura unica est et simplex, quam si sequeremur, ut inquit Cicero, Nihil est tam simile sibi quam essemus omnes omnium. Sed ubi primum a natura discessimus, nullus alteri relictus est similis ac ne sibi quidem ipsi; mira varietas ratio-