num, viarum, sententiarum. Concordiae unus est modus, discordiae infiniti, vasti, longissime inter se ac latissime dissidentes.
Nec satis est unumquemque acutissimum secum circumferre ad discordiam calcar, etiam alii aliis vel exemplo sumus ad nefas vel incitamento. Quae quis vel non intellexit, vel pro iniuria haberi ignoravit, vel dissimulandum duxit, ea continuo non desunt qui iniuriam esse doceant, nec ferendam esse censeant. Ad ultionem stimulent et quemadmodum ulcisci aut possit aut debeat commonstrent, eum esse amicitiae zelum rati si amicum ex viro bono turbulentum et sceleratissimum reddant, hoc est, ipsis similem.
Nec desunt qui magna auctoritate ardenti discordiae aridissimas fasces subdant. Poetae iram Iovi tribuunt non utique moderatam aut mediocrem, sed ardentissimam et praerapidam, qua et filium de caelo deturbet et uxorem catena pendentem puniat, et caelum concutiat et urbes ac regna evertat. Ira etiam viros fieri heroes, quales sunt reges Homerici. Inter philosophos fuit Peripatetica natio, quae iram forti-