tudinis cotem appellaret, a quibus illud manavit: Generosus animus contumeliae impatiens, coniunguntque hi res diversissimas, feritatem irae cum mansuetudine rationis, ut ratio vel ab effreni procursu auferatur, vel ministro utatur contumacissimo, qui non quantum iusserit domina ratio exequatur, sed quantum socia libido. Scitissime Seneca: Affectus quidem tam mali ministri quam duces sunt.
Maximo theologi supercilio eos qui contumeliolas ferre nequeunt et se quacumque ratione ulciscuntur magnanimos appellant, permoti Aristotelis auctoritate utcumque intellecta, sed cui imprudentes plus interdum tribuunt quam Christo. Certe, si eum ipsi magnanimi censeant nomine, nullus aeque fuerit pusillanimis ut Christus et eius discipuli, et quotquot ex Christi praeceptis sancte et religiose vitam instituunt.
Quanto Christianius Seneca:
Non est illa animi magnitude; tumor est … Non habet ira cui insistat. Non ex firmo mansuroque oritur, sed ventosa et inanis est tantumque abest a magnitudine animi, quantum a fortitudine audacia, a fiducia insolentia,