ab austeritate tristitia, a severitate crudelitas.
At vero ubi irae, satis per se incitatae, tales accedunt hortatores atque auctores ea gravitate et fide, quanta celeritatis fit accessio, ut et se ipsa magis incitet et avidius ultionem expetat, quam videt adeo vitii nota eximi ut etiam praeclarae illi ac generosae virtutis nomen imponatur, et si praetermiserit, probrum illi et ignominiam esse paratam. Quaenam ergo melior restat spes, ubi vitiis ita blandimur et indulgemus, ut signum esse pronuntiemus animi generosi ac excelsi!
Ita dulcuerunt hominibus discordiae ut multi ferre non possint amicos bene consentientes, omnem excogitent rationem dissidii. Nec ulla omnibus gratiora spectacula quam vel verae pugnae vel imaginariae, ita ut rixantes et iurgantes multi laeti ac ridentes spectent, uberioremque conviciorum et iurgii materiam occulte suggerant, modo hune incitantes, modo illum, et victo se adiungentes quo diuturnius sit proelium.
Laudum orationes, quamlibet elegantes et artificiosas, quis potest nisi brevissimas devorare? Convicia et maledicentiam numquam exatia-