Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/109

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


II §193-197
―― 77 ――


§193      Per uindicationem hoc modo legamus titio uerbi gratia
     hominem stichvm do lego; sed (et) si alterutrum uerbum[1]
     positum sit, ueluti do aut lego, aeque per uindicatio-[2]
     nem legatum est; item, ut magis uisum est, si ita le-[3]
     gatum fuerit svmito, uel ita sibi habeto, uel ita capito, ae-
     que per uindicationem legatum est. §194 Ideo autem per uin-
     dicationem legatum appellatur, quia post aditam heredita-[4]
     tem statim ex iure Quiritium res legatarii fit; et si eam rem
     legatarius uel ab herede uel ab alio quocumque qui eam pos-
     sidet, petat, uindicare debet, id est intendere suam rem
     ex iure Quiritium esse. §195 In eo solo dissentiunt prudentes,
     quod Sabinus quidem et Cassius ceterique nostri praecepto-
     res quod ita legatum sit, statim post aditam hereditatem pu-
     tant fieri legatarii, etiamsi ignoret sibi legatum | esse [dimis-[5]
     sum], sed posteaquam scierit et ―――― lega|tum, pro-[6]
     inde esse atque si legatum non esset; Nerua uero et Pro-
     culus ceterique illius scholae auctores non aliter putant[7]
     rem legatarii fieri, quam si uoluerit eam ad se pertinere:
     sed hodie ex diui Pii Antonini || constitutione hoc magis       pg.104
     iure uti uidemur quod Proculo placuit; nam cum legatus[8]
     fuisset Latinus per uindicationem coloniae, Deliberent, in-[9]
     quit, decuriones, an ad se uelint pertinere, proinde ac
     si uni legatus esset. §196 Eae autem solae res per uindicatio-[10]
     nem legantur recte, quae ex iure Quiritium ipsius testatoris
     sunt; sed eas quidem res quae pondere numero mensura
     constant, placuit sufficere, si mortis tempore sint ex iure
     Quiritium testatoris, ueluti uinum oleum frumentum pecu-
     niam numeratam; ceteras res uero placuit utroque tem-[11]
     pore testatoris ex iure Quiritium esse debere, id est et quo
     faceret testamentum et quo moreretur, alioquin inutile est[12]

     legatum. §197[§ 1] Sed sane hoc ita est iure ciuili: postea uero auctore


  1. §197. inferius] § 202

  1. sed et] sed C, conf. Ca pag. 301 || alterutrum Goeschen, alteru(m) ? C
  2. pro ueluti expectes aliam particulam (e. g. id est)
  3. uisum est] uisus est ? C, conf. Ca
  4. quia] aut qui (conf. Ca pag. 293) aut qui C
  5. dimissum (corruptum ex demissum ?) glossema deleuit Huschke (Iurisprudent. Anteiustinian. ed. 3 pag. 163)
  6. sed] et C || ante legatum quid in C fuerit (conf. Ca), dici nequit; expectes repudiauerit; codicis (Cn) ductus ad cesserit quadrant, quod tamen ab huius loci sententia alienum est
  7. alite C, conf. Ca pag. 304 uers. 20 et uers. 17
  8. uidemur] uideuidemur C
  9. per] pro C
  10. eae] conf. Ca
  11. ceteras res uero Cn, Gaium ceteras uero aut ceteras uero res scripsisse suspiceris
  12. facere C || est Cn, esse Huschke.