Nerone Caesare senatusconsultum factum est, quo cautum[1]
est, ut si eam rem quisque legauerit quae eius numquam
fuerit, proinde utile sit legatum, atque si optimo iure re-[2]
lictum esset: optimum autem ius est per damnationem legati;[3]
quo genere etiam aliena res legari potest, sicut inferius ap-
parebit. §198 Sed si quis rem suam legauerit, deinde post testa-
mentum factum eam alienauerit, plerique putant non so-
lum iure ciuili inutile esse legatum, sed nec ex senatus-[4]
consulto confirmari. quod ideo dictum || est, quia et si pg.105
per damnationem aliquis rem suam legauerit eamque post-
ea alienauerit, plerique putant, licet ipso iure debeatur
legatum, tamen legatarium petentem posse per exceptio-
nem doli mali repelli, quasi contra uoluntatem defuncti
petat. §199 Illud constat, si duobus pluribusue per uindicationem
eadem res legata sit, siue coniunctim siue disiunctim, et om-
nes ueniant ad legatum, partes ad singulos pertinere et defi-
cientis portionem collegatario adcrescere. coniunctim autem
ita legatur titio et seio hominem stichvm do lego; disiunctim ita
l. titio hominem stichvm do lego. seio evndem hominem do lego.[5]
§200 Illud quaeritur, quod sub condicione per uindicationem lega-
tum est, pendente condicione cuius esset: nostri praecepto-[6]
res heredis esse putant exemplo statuliberi, id est eius serui
qui testamento sub aliqua condicione liber esse iussus est,
quem constat interea heredis seruum esse; sed diuersae[7]
scholae auctores putant nullius interim eam rem esse; quod[8]
multo magis dicunt de eo quod [sine condicione] pure lega-[9]
tum est, antequam legatarius admittat legatum.
§201 Per damnationem hoc modo legamus heres mevs stichvm[10]
servvm mevm dare damnas esto; sed et si dato ||
scriptum fue-[11] pg.106
rit, per damnationem legatum est. §202 Eoque genere legati
etiam aliena res legari potest, ita ut heres redimere (rem) et[12]
praestare aut aestimationem eius dare debeat. §203[§ 1] Ea quoque
- ↑ §203. fere = Inst. 2, 20, 7.
- ↑ quo] quod Cn, conf. Ca pag. 293
- ↑ utilie C
- ↑ legati Lachmann (conf. Vlp. 24, 11a), legatum C
- ↑ nec] ne C, conf. Ca pag. 280 inf.
- ↑ istichum C
- ↑ praeceptor Cn, conf. Ca pag. 298
- ↑ interex C || diuerso C
- ↑ ea C
- ↑ sine condicione deleuit Polenaar
- ↑ isticum C
- ↑ dare] darem C, dare lvcio titio Huschke
- ↑ ita] iita C || rem om. C (conf. Ca pag. 298 uers. 4).