coniunctus, si liberos habeat, potior sit heredibus, etiamsi
liberos habebunt. §208 sed plerisque placuit, quantum ad hoc
ius quod lege Papia coniunctis constituitur, nihil interesse,
utrum per uindicationem an per damnationem legatum sit.
§209 Sinendi modo ita legamus heres mevs damnas esto sinere[1]
l. titivm hominem stichvm svmere sibiqve habere. §210 Quod
genus legati plus quidem habet (quam) per uindicationem [2]
legatum, minus autem quam per damnationem: nam eo[3]
modo non solum suam rem || testator utiliter legare potest, pg.108
sed etiam heredis sui, cum alioquin per uindicationem nisi
suam rem legare non potest, per damnationem autem cuius-
libet extranei rem legare potest. §211 Sed siquidem mortis testa-
toris tempore res uel ipsius testatoris sit uel heredis, plane
utile legatum est, etiamsi testamenti faciendi tempore neu-
trius fuerit. §212 quodsi post mortem testatoris ea res heredis
esse coeperit, quaeritur an utile sit legatum: et plerique
putant inutile esse: quid ergo est ? licet aliquis eam rem le-
gauerit quae neque eius umquam fuerit neque postea here-
dis eius umquam esse coeperit, ex senatusconsulto Neroniano [4]
proinde uidetur, ac si per damnationem relicta esset. §213 sicut [5]
autem per damnationem legata res non statim post aditam
hereditatem legatarii efficitur, sed manet heredis eo usque,
donec is [heres] tradendo uel mancipando uel in iure cedendo [6]
legatarii eam fecerit, ita et in sinendi modo legato iuris est; [7]
et ideo huius quoque legati nomine in personam actio est
qvidqvid heredem ex testamento dare facere oportet. §214 sunt [8]
tamen qui putant ex hoc legato non uideri obligatum here-[9]
dem, ut mancipet aut in iure cedat || aut tradat, sed sufficere, pg.109
ut legatarium rem sumere patiatur; quia nihil ultra ei testa-
tor imperauit, quam ut sinat, id est patiatur, legatarium rem [10]
sibi habere. §215 Maior illa dissensio in hoc legato interuenit, si
eandem rem duobus pluribusue disiunctim legasti: quidam [11]
putant utrisque solidam deberi, [sicut per uindicationem:] [12]
nonnulli occupantis esse meliorem condicionem aestimant,
quia cum eo genere legati damnetur heres patientiam prae-
stare, ut legatarius rem habeat, sequitur, ut si priori patien-
- ↑ damnas] daredamnas C (conf. Capag. 262 uers. 20) || esto] eto C, conf. Ca pag. 265
- ↑ quam om. C (conf. Ca pag. 291 uers. 1) || per] pro C
- ↑ damnationem] damnacont•nem C, conf. Ca pag. 305
- ↑ umque esse Cn, conf. Ca pag. 291
- ↑ utile ante uidetur desiderari monet Krueger collata § 197
- ↑ heres C, delet Polenaar
- ↑ eam ex esam correctum C
- ↑ sunt] conf. Ca
- ↑ hoc] h Cn, conf. Ca pag. 270
- ↑ ut] ui C
- ↑ rem] res Cn, conf. Ca pag. 298 || disiuctim C
- ↑ sicut per uindicationem Cn, delet Polenaar, sicut per damnationem Goeschen (conf. § 205).