Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/113

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


II §215-220
―― 81 ――


     tiam praestiterit et is rem sumpserit, securus sit aduersus[1]
     eum qui postea legatum petierit, quia neque habet rem, ut[2]
     patiatur eam ab eo sumi, neque dolo malo fecit quominus
     eam rem haberet.
§216      Per praeceptionem hoc modo legamus l. titivs hominem[3]
     stichvm praecipito. §217 Sed nostri quidem praeceptores nulli
     alii eo modo legari posse putant, nisi ei qui aliqua ex
     parte heres scriptus esset: praecipere enim esse praecipuum[4]
     sumere; quod tantum in eius persona procedit qui ali-[5]
     qua ex parte heres institutus est, quod is extra portionem
     hereditatis praecipuum legatum habiturus sit. §218 ideoque si
     extraneo legatum fuerit, inutile est legatum, adeo ut Sabi-
     nus || existimauerit ne quidem ex (senatus)consulto Neroniano[6]       pg. 110
     posse conualescere: nam eo, inquit, senatusconsulto ea tan-
     tum confirmantur quae uerborum uitio iure ciuili non ualent,
     non quae propter ipsam personam legatarii non deberentur.
     sed Iuliano et Sexto placuit etiam hoc casu ex senatuscon-[7]
     sulto confirmari legatum; nam ex uerbis etiam hoc casu acci-
     dere, ut iure ciuili inutile sit legatum, inde manifestum esse,[8]
     quod eidem aliis uerbis recte legatur, ueluti per uindicatio-[9]
     nem, per damnationem, sinendi modo; tunc autem uitio[10]
     personae legatum non ualere, cum ei legatum sit, cui nullo
     modo legari possit, uelut peregrino, cum quo testamenti
     factio non sit; quo plane casu senatusconsulto locus non est.[11]
     §219 Item nostri praeceptores quod ita legatum est nulla (alia)[12]
     ratione putant posse consequi eum cui ita fuerit legatum,[13]
     quam iudicio familiae erciscundae, quod inter heredes de[14]
     hereditate erciscunda, id est diuidunda, accipi solet: officio
     enim iudicis id contineri, ut ei quod per praeceptionem lega-
     tum est, adiudicetur. §220 unde intellegimus nihil aliud secun-
     dum nostrorum praeceptorum opinionem per praeceptionem

     legari posse nisi quod testatoris sit: nulla enim alia res quam




  1. is] isi C || secuturus C
  2. habet rem] haberem C
  3. legatumus C || titious C
  4. esset] esse Cn, conf. Ca pag. 266
  5. personam Cn
  6. quidem ita in C scriptum est, ut Q littera eminens uermiculato emblemate (non littera aliqua) ornaretur (conf. Ca pag. XXVII uers. 23) || ex senatusconsulto] excoc Cn, conf. Ca pag. 302
  7. et ex ex correctum C1, conf. Mommsen in Zeitschrift für Rechtsgeschichte uol. VII pag. 479
  8. inde Goeschen, unde C || esse Goeschen, est Cn, conf. Ca pag. 266
  9. per] pro C || 20 — 21 uerba per uindicationem et per damnationem ut glossema delet Lachmann, omnia inde ab ueluti usque ad sinendi modo Polenaar
  10. per Goeschen, et per Cn
  11. plane ex planes correctum C1
  12. alia add. Lachmann
  13. eum] cum C || fuerint C
  14. quam] quod C, conf. Ca pag. 291.