Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/114

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
II §220-226
―― 82 ――


     hereditaria deducitur in hoc iudicium. itaque si non suam
     rem eo modo testator legauerit, || iure quidem ciuili inutile       pg.111
     erit legatum; sed ex senatusconsulto confirmabitur. aliquo[1]
     tamen casu etiam alienam rem (per) praeceptionem legari
     posse fatentur: ueluti si quis eam rem legauerit quam credi-
     tori fiduciae causa mancipio dederit; nam officio iudicis cohe-
     redes cogi posse existimant soluta pecunia luere eam rem, ut[2]
     possit praecipere is cui ita legatum sit. §221 sed diuersae scholae[3]
     auctores putant etiam extraneo per praeceptionem legari posse
     proinde ac si ita scribatur titivs hominem stichvm capito, su-
     peruacuo adiecta prae syllaba; ideoque per uindicationem[4]
     eam rem legatam uideri: quae sententia dicitur diui Hadriani
     constitutione confirmata esse. §222 Secundum hanc igitur opinio-[5]
     nem si ea res ex iure Quiritium defuncti fuerit, potest a lega-[6]
     tario uindicari, siue is unus ex heredibus sit siue extraneus;
     quodsi in bonis tantum testatoris fuerit, extraneo quidem ex
     senatusconsulto utile erit legatum, heredi uero familiae ercis-
     cundae iudicis officio praestabitur; quodsi nullo iure fuerit
     testatoris, tam heredi quam extraneo ex senatusconsulto utile
     erit. §223 Siue tamen heredibus secundum nostrorum opinio-
     nem, siue etiam extraneis secundum illorum opinionem,
     duobus pluribusue eadem res coniunctim aut disiunctim legata
     fuerit, singuli || partes habere debent.       pg.112
§224      [ad legem falcidiam.] Sed olim quidem licebat totum[7]
     patrimonium legatis atque libertatibus erogare nec quic-
     quam heredi relinquere praeterquam inane nomen heredis;
     idque lex XII tabularum permittere uidebatur, qua cauetur,
     ut quod quisque de re sua testatus esset, id ratum haberetur,
     his uerbis vti legassit svae rei, ita ivs esto: quare qui[8]
     scripti heredes erant, ab hereditate se abstinebant, et id-[9]
     circo plerique intestati moriebantur. §225 Itaque lata est lex Fu-
     ria, qua, exceptis personis quibusdam, ceteris plus mille[10]
     assibus legatorum nomine mortisue causa capere permissum
     non est. sed et haec lex non perfecit quod uoluit: qui enim
     uerbi gratia quinque milium aeris patrimonium habebat,
     poterat quinque hominibus singulis millenos asses legando

     totum patrimonium erogare. §226 Ideo postea lata est lex Voco-




  1. aliquod C, conf. Ca pag. 293 inf.
  2. soluta pecunia luere Lachmann, solutam pecuniam soluere C
  3. praecipere is Goeschen, percipere ei Cn || sed] ed C || diuersae scholae] diuelse (conf. Ca pag. 309 inf.) soles C
  4. syllabar? C
  5. constitutionem C
  6. potest Goeschen, posse Cn, conf. Ca pag. 285
  7. olum C || licebat ex liceat correctum C
  8. legasset suae res ita C || quare] quaae Cn
  9. heredes] conf. Ca pag. 269 inf.
  10. qua] quae Cn, conf. Ca pag. 289 inf.