Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/115

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


II §226-234
―― 83 ――


     nia, qua cautum est, ne cui plus legatorum nomine mortisue
     causa capere liceret quam heredes caperent: ex qua lege plane [1]
     quidem aliquid utique heredes habere uidebantur; sed tamen
     fere uitium simile nascebatur: nam in multas legatariorum [2]
     personas distributo patrimonio poterat (testator) adeo he- [3]
     redi minimum relinquere, ut non expediret heredi huius [4]
     lucri gra||tia totius hereditatis onera sustinere. §227[§ 1] Lata est ita-[5]       pg.113
     que lex Falcidia, qua cautum est, ne plus ei legare liceat
     quam dodrantem: itaque necesse est, ut heres quartam par-[6]
     tem hereditatis habeat: et hoc nunc iure utimur. §228[§ 2] In liber-[7]
     tatibus quoque dandis nimiam licentiam conpescuit lex Fufia
     Caninia, sicut in primo commentario rettulimus.
§229[§ 3]      [de invtiliter relictis legatis.] Ante heredis institu-
     tionem inutiliter legatur, scilicet quia testamenta uim ex in-[8]
     stitutione heredis accipiunt, et ob id uelut caput et funda-[9]
     mentum intellegitur totius testamenti heredis institutio. §230[§ 4] Pari
     ratione nec libertas ante heredis institutionem dari potest.
     §231 Nostri praeceptores nec tutorem eo loco dari posse existi-[10]
     mant; sed Labeo et Proculus tutorem posse dari, quod nihil[11]
     ex hereditate erogatur tutoris datione. §232[§ 5] Post mortem quoque
     heredis inutiliter legatur, id est hoc modo cvm heres mevs
     mortvvs erit, do lego, aut dato. ita autem recte legatur
     cvm heres (mevs) morietvr, quia non post mortem heredis [12]
     relinquitur, sed ultimo uitae eius tempore. rursum ita non
     potest legari pridie qvam heres mevs morietvr: quod non pre-
     tiosa ratione receptum uidetur. || §233 Eadem et de libertatibus       pg.114
     dicta intellegemus. §234 Tutor uero an post mortem heredis
     dari possit quaerentibus eadem forsitan poterit esse quae-[13]
     stio, quae de (eo) agitatur qui ante heredum institutionem [14]

     datur.


  1. §227. conf. Inst. 2, 22 pr.
  2. §228. in primo commentario] 1 §§ 42 seq.
  3. §229. = Inst. 2, 20, 34
  4. §230. = Inst. 2, 20, 34
  5. §232. usque ad 25 morietur conf. Inst. 2, 20, 35.

  1. caperentur C, conf. Ca pag. 306
  2. nascebantur C
  3. testator dubitanter additum est duce Boeckingio
  4. hedi C, conf. Ca pag. 269
  5. gratiam C
  6. dodramtem C
  7. nunc] nec Cn, conf. Ca pag. 282
  8. inutiliter Inst., utiliter C
  9. heredis C, heredum Inst. || uelut Cn, ueluti Inst. || caput et C, caput atque Inst.
  10. praeceptor Cn, conf. Ca pag. 298 || tutores Cn, conf. Ca pag. 298 || existimantur C, conf. Ca pag. 306
  11. putant post dari addit Lachmann
  12. mevs add. Boecking || moriatur Cn
  13. forsitam C
  14. quae] quam Cn, conf. Ca pag. 290.