§235[§ 1] [de poenae cavsa relictis legatis.] Poenae quoque no-
mine inutiliter legatur: poenae autem nomine legari uidetur
quod coercendi heredis causa relinquitur, quo magis heres[1]
aliquid faciat aut non faciat, ueluti quod ita legatur si heres
mevs filiam svam titio in matrimonivm conlocaverit x (milia)
seio dato, uel ita si filiam titio in matrimonivm non conloca-
veris, x milia titio dato; sed et si heredem, (si) uerbi gratia[2]
intra biennium monumentum sibi non fecerit, x (milia) Titio
dare iusserit, poenae nomine legatum est, et deni|que ex ipsa[3]
definitione multas similes species ――|―――――― possumus.[4]
§236 Nec libertas quidem poenae | nomine dari potest, quamuis
de ea re fuerit quaesitum. §237 De tutore uero nihil possumus
quaerere, quia non potest datione tutoris heres conpelli quic-[5]
quam facere aut non facere; ideoque (――――――――[6]
――――――――) datur, poenae nomine tutor datus fuerit,
magis sub condicione quam poenae nomine datus uidebitur.
§238[§ 2] Incertae personae legatum inutiliter relinquitur: incerta
autem uidetur persona quam per incertam opinionem || animo[7] pg.115
suo testator subicit, uelut cum ita legatum sit qvi primvs ad[8]
fvnvs mevm venerit, ei heres mevs x (milia) dato; idem iuris[9]
est si generaliter omnibus legauerit qvicvmqve ad fvnvs mevm
venerit; in eadem causa est quod ita relinquitur qvicvmqve
filio meo in matrimonivm filiam svam conlocaverit, ei heres
mevs x milia dato; illud quoque [in eadem causa est] quod ita[10]
relinquitur qvi post testamentvm (scriptvm primi) consvles de- [11]
signati ervnt, aeque incertis personis legari uidetur; et de-[12]
nique aliae multae huiusmodi species sunt. Sub certa uero[13]
- ↑ §235. usque ad 4 non faciat fere = Inst. 2, 20, 36
- ↑ §238. inde ab 17 incerta usque ad 19 subicit et inde ab 22 qvicvmqve usque ad pag. 85, 2 svnt fere = Inst. 2, 20, 25.
- ↑ heres C; is Inst. alii codices, om. alii
- ↑ heredem (si) Huschke, h C, conf. Ca pag. 270
- ↑ dare Huschke, dari C
- ↑ inter species et possumus uidetur in C fuisse cir|cumspicere; expectes fingere uel efficere uel simile aliquid
- ↑ potest Goeschen, post C, conf. Ca pag. 285
- ↑ lacunam Mommsen e. g. sic supplet: ideoque (etsi secundum mentem testatoris is qui tutor) datus est, poenae nomine etc.
- ↑ uidetur persona Cn, ad persona uidetur ducunt Inst. || per incertam opinionem Cn, incerta opinione Inst.
- ↑ subicitur C, conf. Ca pag. 306 || ue(lut cum)? C, ad ueluti si ducere uidentur fere Inst.
- ↑ uenit C
- ↑ in eadem causa est Cn, om. Inst., deleuit Huschke || ita C, his Inst.
- ↑ post Inst., pos C (conf. Ca pag. 285) || ( ) additum ex Inst.
- ↑ incertis personis Cn, incertae personae Inst.
- ↑ aliae multae C, multae aliae Inst.