Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/117

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


II §238-244
―― 85 ――


     demonstratione incertae personae recte legatur, ueluti ex
     cognatis meis qvi nvnc svnt qvi primvs ad fvnvs mevm venerit,
     ei x milia heres mevs dato. §239[§ 1] Libertas quoque non uidetur in-[1]
     certae personae dari posse, quia lex Fufia Caninia iubet no-[2]
     minatim seruos liberari. §240[§ 2] Tutor quoque certus dari debet.
     §241[§ 3] Postumo quoque alieno inutiliter legatur. (est) autem alienus[3]
     postumus qui natus inter suos heredes testatori futurus non[4]
     est: ideoque ex emancipato quoque filio conceptus nepos ex-[5]
     traneus postumus est: item qui in utero est eius quae iure[6]
     ciuili non intellegitur uxor, extraneus postumus patris intel-
     le||gitur. §242 Ac ne heres quidem potest institui postumus alie-       pg.116
     nus: est enim incerta persona. §243[§ 4] Cetera uero quae supra dixi-
     mus, ad legata proprie pertinent, quamquam non inmerito
     quibusdam placeat poenae nomine heredem institui non
     posse: nihil enim interest, utrum legatum dare iubeatur
     heres, si fecerit aliquid aut non fecerit, an coheres ei ad-
     iciatur, quia tam coheredis adiectione quam legati datione
     conpellitur, ut aliquid contra propositum suum faciat aut
     non faciat.
     §244 An ei qui in potestate sit eius quem heredem institui-
     mus, recte legemus quaeritur: Seruius recte legari putat,[7]
     sed euanescere legatum, si quo tempore dies legatorum cedere
     solet, adhuc in potestate sit; ideoque siue pure legatum sit[8]
     et uiuo testatore in potestate heredis esse desierit, siue sub
     condicione et ante condicionem id acciderit, deberi legatum:
     Sabinus et Cassius sub condicione recte legari, pure non
     recte, putant; licet enim uiuo testatore possit desinere in
     potestate heredis esse, ideo tamen inutile legatum intellegi
     oportere, quia quod nullas uires habiturum foret, si statim
     post testamentum factum decessisset testator, hoc ideo ualere,[9]
     quia uitam longius traxerit, absurdum esset; sed || diuersae[10]       pg.117

     scholae auctores nec sub condicione recte legari, quia quos[11]


  1. §239. fere = Inst. 2, 20, 25
  2. §240. = Inst. 2, 20, 25
  3. §241. usque ad 9 postumus est = Inst. 2, 20, 26
  4. §243. supra] §§ 229. 232. 235.

  1. 3 — 4 incertae persone dari posse Cn, posse incertae personae dari Inst. (codices meliores)
  2. 4 — 5 nominatim Inst., nominatum C
  3. est Inst., om. C (conf. Ca pag. 265 uers. 39)
  4. testatori C, testatoris Inst.
  5. emancipato Inst., mancipato C || (quo)que? C, om. Inst.
  6. post(umus est)? Cn, erat (ut solent pro est praesenti) postumus auo Inst. || iure] iniure C, conf. Ca pag. 320 uers. 30
  7. lecemus C
  8. potestate] pote C, conf. Ca pag. 288
  9. ideo ex modeo correctum C
  10. uitam] utitamC
  11. sichole C || putant post legari addit Lachmann.