Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/118

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
II §244-252
―― 86 ――


     in potestate habemus, eis non magis sub condicione quam
     pure debere possumus. §245 Ex diuerso constat ab eo qui in po-
     testate (tua) est, herede instituto recte tibi legari; sed si tu[1]
     per eum heres extiteris, euanescere legatum, quia ipse tibi
     legatum debere non possis; si uero filius emancipatus aut
     seruus manumissus erit uel in alium translatus, et ipse heres
     extiterit aut alium fecerit, deberi legatum.
§246[§ 1]      Nunc transeamus ad fideicommissa.[2]
§247[§ 2]      Et prius de hereditatibus uideamus. §248[§ 3] Inprimis igitur[3]
     sciendum est opus esse, ut aliquis heres recto iure institua-[4]
     tur eiusque fidei committatur, ut eam hereditatem alii resti-[5]
     tuat; alioquin inutile est testamentum, in quo nemo recto[6]
     iure heres instituitur. §249[§ 4] Verba autem [utilia] fideicommissorum[7]
     haec [recte] maxime in usu esse uidentur peto, rogo, volo,[8]
     fidei committo, quae proinde firma singula sunt, atque si[9]
     omnia in unum congesta sint. §250[§ 5] Cum igitur scripserimus (L.)[10]
     titivs heres esto, possumus adicere rogo te l. titi petoqve[11]
     a te, vt cvm primvm possis hereditatem meam adire, c. seio red-[12]
     das restitvas. possumus autem et de parte restituenda ro-[13]
     gare; et liberum est uel sub condicione uel pure relinquere ||[14]
     fideicommissa, uel ex die certa. §251[§ 6] Restituta autem hereditate[15]       pg.118
     is qui restituit nihilo minus heres permanet; is uero qui[16]
     recipit hereditatem, aliquando heredis loco est, aliquando
     legatarii. §252 Olim autem nec heredis loco erat nec legatarii,[17]
     sed potius emptoris: tunc enim in usu erat ei cui restitueba-[18]
     tur hereditas, nummo uno eam hereditatem dicis causa ue-
     nire; et quae stipulationes (inter uenditorem hereditatis et[19]

     emptorem interponi solent, eaedem interponebantur) inter here-


  1. §246. = Inst. 2, 23 pr.
  2. §247. = Inst. 2, 23 pr.
  3. §248. = Inst. 2, 23, 2
  4. §249. fere = Inst. 2, 24, 3
  5. §250. = Inst. 2, 23, 2
  6. §251. fere = Inst. 2, 23, 3.

  1. tua addidit Goeschen
  2. nunc Inst., hinc C
  3. hereditatibus Cn, hereditatibus fideicommissariis Inst.
  4. heres recto iure C, recto iure testamento heres Inst.
  5. committatur Inst., committabatur C
  6. recto iure C, om. Inst.
  7. utilia C, om. Inst.
  8. recte C, om. Inst. || uolo C, uolo mando Inst.
  9. fidei C, fidei tuae Inst. || proinde Cn, perinde Inst. || firma singula C, singula firma Inst.
  10. sint C, essent Inst. || L.] Lucius Inst., om. C
  11. petoque a te Cn, om. Inst.
  12. C.] gaio C, eam Gaio Inst.
  13. restituas Inst., restuas C || rogare C, heredem rogare Inst.
  14. sub condicione uel pure Cn, pure uel sub condicione Inst.
  15. fideicommissa C, fideicommissum Inst. || certa C, certo Inst. || hereditate Inst., hereditatem Cn
  16. is qui C, is quidem qui Inst. (codices plurimi)
  17. autem nec] autem ne Cn, conf. Ca pag. 280 inf.
  18. usu] su C
  19. 27 — 28 ( ) addidit Goeschen (conf. §§ 254. 257).