Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/119

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


II §252-254
―― 87 ――


     dem et eum cui restituebatur hereditas, id est hoc modo:
     heres quidem stipulabatur ab eo cui restituebatur hereditas,
     ut quidquid hereditario nomine condemnatus soluisset, siue[1]
     quid alias bona fide dedisset, eo nomine indemnis esset, et[2]
     omnino si quis cum eo hereditario nomine ageret, ut recte
     defenderetur; ille uero qui recipiebat hereditatem, inuicem
     stipulabatur, ut si quid ex hereditate ad heredem peruenis-
     set, id sibi restitueretur, ut etiam pateretur eum heredita-[3]
     rias actiones procuratorio aut cognitorio nomine exequi. §253[§ 1] sed[4]
     posterioribus temporibus Trebellio Maximo et Annaeo Seneca
     consulibus senatusconsultum factum est, quo cautum est, ut
     si cui hereditas ex fideicommissi causa restituta sit, actiones[5]
     quae iure ciuili heredi et in heredem conpeterent, (ei) et in[6]
     eum darentur cui ex fideicommisso restituta esset hereditas;[7]
     per quod senatusconsultum desierunt illae cautiones in usu[8]
     haberi: || praetor enim utiles actiones ei et in eum qui rece-       pg.119
     pit hereditatem, quasi heredi et in heredem dare coepit,
     eaeque in edicto proponuntur. §254[§ 2] Sed rursus quia heredes[9]
     scripti cum aut totam hereditatem aut paene totam plerum-
     que restituere rogabantur, adire hereditatem ob nullum aut[10]
     minimum lucrum recusabant, atque ob id extinguebantur
     fideicommissa, postea Pegaso et Pusione (consulibus) senatus[11]
     censuit, ut ei qui rogatus esset hereditatem restituere, pro-[12]
     inde liceret quartam partem retinere, atque e lege Falcidia[13]
     in legatis retinere conceditur; (ex singulis quoque rebus[14]
     quae per fideicommissum relincuntur, eadem retentio per-
     missa est;) per quod senatusconsultum ipse (heres) onera[15]

     hereditaria sustinet; ille autem qui ex fideicommisso reliquam [16]


  1. §253. usque ad 17 coepit fere = Inst. 2, 23, 4.
  2. §254. fere = Inst. 2, 23, 5

  1. soluisset Krueger, fuisset C
  2. dedisse C || indemnis esset Savigny, indenisset C
  3. ut C, (et) ut Huschke
  4. 9 — 10 sed posterioribus temporibus Cn, et in Neronis quidem temporibus Inst.
  5. cui C, om. Inst. || actiones C, omnes actiones Inst.
  6. ei Inst., om. C
  7. esset Cn, est Inst.
  8. per Cn, post Inst. (non inepte)
  9. eaeque] aeque C || rursus C, om. Inst.
  10. aut C, uel Inst.
  11. postea Pegaso et Pusione consulibus] potest (? conf. Ca pag. 285 et pag. 286 uers. 34) pegaso et pusione Cn, postea Vespasiani Augusti temporibus Pegaso et Pusione consulibus Inst.
  12. esset Inst., est C, conf. Ca pag. 266 || proinde Cn, perinde Inst.
  13. e C, om. Inst.
  14. in C, ex Inst. || retinere Inst. (ex emendatione ?), retinendis C, quod uocabulum ex glossemate natum esse suspicatur Mommsen
  15. per Cn, post Inst. || heres Inst., om. C (conf. Ca pag. 270 uers. 3)
  16. relinquam partem hereditatis recipit Cn, recepit partem hereditatis Inst.