Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/120

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
II §254-258
―― 88 ――


     partem hereditatis recipit, legatarii partiarii loco est, id
     est eius legatarii cui pars bonorum legatur; quae species
     legati partitio uocatur, quia cum herede legatarius partitur
     hereditatem: unde effectum est, ut quae solent stipulatio-
     nes inter heredem et partiarium legatarium interponi, eaedem[1]
     interponantur inter eum qui ex fideicommissi causa recipit[2]
     hereditatem, et heredem, id est ut et lucrum et damnum[3]
     hereditarium pro rata parte inter eos commune sit. §255[§ 1] Ergo
     siquidem non plus quam dodrantem || hereditatis scriptus[4]       pg.120
     heres rogatus sit restituere, tum ex Trebelliano senatuscon-[5]
     sulto restituitur hereditas, et in utrumque actiones heredita-[6]
     riae pro rata parte dantur, in heredem quidem iure ciuili,[7]
     in eum uero qui recipit hereditatem, ex senatusconsulto Tre-
     belliano; quamquam heres etiam pro ea parte quam resti-
     tuit, heres permanet, eique et in eum solidae actiones con-[8]
     petunt; sed non ulterius oneratur nec ulterius illi dantur[9]
     actiones, quam apud eum commodum hereditatis remanet.
     §256[§ 2] at si quis plus quam dodrantem uel etiam totam hereditatem[10]
     restituere rogatus sit, locus est Pegasiano senatusconsulto.[11]
     §257[§ 3] Sed is qui semel adierit hereditatem, si modo sua uoluntate[12]
     adierit, siue retinuerit quartam partem siue noluerit reti-
     nere, ipse uniuersa onera hereditaria sustinet: sed quarta[13]
     quidem retenta quasi partis et pro parte stipulationes inter-
     poni debent tamquam inter partiarium legatarium et here-[14]
     dem; si uero totam hereditatem restituerit, ad exemplum[15]
     emptae et uenditae hereditatis stipulationes interponendae
     sunt. §258[§ 4] Sed si recuset scriptus heres adire hereditatem ob id
     quod dicat eam sibi suspectam esse quasi damnosam, caue-
     tur Pegasiano senatusconsulto, ut desiderante eo cui re-[16]

     stituere rogatus est, iussu || praetoris adeat et restituat,[17]       pg.121


  1. §255. usque ad 14 Trebelliano = Inst. 2, 23, 6
  2. §256. = Inst. 2, 23, 6
  3. §257. = Inst. 2, 23, 6
  4. §258. = Inst. 2, 23, 6

  1. eaedem Inst., eadem C
  2. fideicommissi causa Cn, fideicommisso Inst. || recipi C
  3. ut et Inst., ut est Cn
  4. quam Inst., quan C, conf. Ca pag. 292
  5. tum C, tunc Inst.
  6. et Inst., set C
  7. dant C
  8. permanent Cn, conf. Ca pag. 265
  9. illi ex illu correctum C
  10. quis C, om. Inst.
  11. est] et C
  12. set is C, et heres Inst. || semel Inst., smel C
  13. sustinetur C, conf. Ca pag. 306
  14. partiarium Inst., partiarum C
  15. ad exemplum C, om. Inst.
  16. pegasiano Inst., casiano C
  17. restituat C, restituat hereditatem Inst.