proindeque ei et in eum qui receperit (hereditatem), actiones[1]
dentur, ac iuris est ex senatusconsulto Trebelliano: quo casu[2]
nullis stipulationibus opus est, quia simul et huic qui restituit
securitas datur, et actiones hereditariae ei et in eum transferun-
tur, qui receperit hereditatem. §259[§ 1] Nihil autem interest, utrum ali-[3]
quis ex asse heres institutus aut totam hereditatem aut pro[4]
parte restituere rogetur, an ex parte heres institutus aut[5]
totam eam partem aut partis partem restituere rogetur: nam[6]
et hoc casu de quarta parte eius partis ratio ex Pegasiano[7]
senatusconsulto haberi solet.
§260[§ 2] Potest autem quisque etiam res singulas per fideicom-[8]
missum relinquere, uelut fundum hominem uestem ar-[9]
gentum pecuniam, et uel ipsum heredem rogare, ut alicui[10]
restituat, uel legatarium, quamuis a legatario legari non
possit. §261[§ 3] Item potest non solum propria testatoris res per[11]
fideicommissum relinqui, sed etiam heredis aut legatarii[12]
aut cuiuslibet alterius: itaque et legatarius non solum de ea
re rogari potest, ut eam alicui restituat quae ei legata sit,[13]
sed etiam de alia, siue ipsius legatarii siue aliena sit: [sed][14]
hoc solum obseruandum est, ne plus quisquam rogetur aliis[15]
restituere, quam ipse ex testamento ceperit; nam ||
quod pg.122
amplius est, inutiliter relinquitur. §262[§ 4] Cum autem aliena res
per fideicommissum relinquitur, necesse est ei qui rogatus
est, aut ipsam redimere et praestare, aut aestimationem[16]
eius soluere, sicut iuris est si per damnationem aliena res[17]
legata sit: sunt tamen qui putant, si rem per fideicommis-
- ↑ §259. usque ad 9 casu = Inst. 2, 23, 8
- ↑ §260. = Inst. 2, 24 pr.
- ↑ §261. fere = Inst. 2, 24, 1
- ↑ §262. usque ad 25 soluere = Inst. 2, 24, 1
- ↑ proindeque Cn, perindeque Inst. || recepit (uel recipit) hereditatem Inst., receperit C
- ↑ ac C, acsi Inst. || est Inst., esset Cn, conf. Ca pag. 266 || senatusconsulto Trebelliano Cn, Trebelliano senatusconsulto Inst.
- ↑ receperit C, recepit (uel recipit) Inst.
- ↑ institutus Inst., instituatur C
- ↑ rogetur C, rogatur Inst.
- ↑ rogetur C, rogatur Inst.
- ↑ pegasiono C
- ↑ quisque C, quis Inst. || res singulas C, singulas res Inst.
- ↑ uelut C, ueluti Inst. || uestem Inst., ucteste C uel uctestem Cn
- ↑ pecuniam C, pecuniam numeratam Inst.
- ↑ item potest C, potest autem Inst.
- ↑ etiam C, et Inst.
- ↑ alicui Inst., aliqui C || legata C, relicta Inst.
- ↑ legatari C, om. Inst. || sed C, om. Inst. recte, ut uidetur (conf. Ca pag. 300 uers. 17)
- ↑ aliis C, alicui Inst.
- ↑ ipsam Inst., ipsum C
- ↑ eius suppletum ex Inst. || sicut iuris est si Goeschen, s.. miri... es C teste Bluhmio, conf. Ca || alienam C.