Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/122

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
II §262-270a
―― 90 ――


     sum relictam dominus non uendat, extingui fideicommissum;
     sed aliam esse causam per damnationem legati.
§263[§ 1]      Libertas quoque seruo per fideicommissum dari potest,
     ut uel heres rogetur manumittere, uel legatarius. §264[§ 2] nec inter-[1]
     est, utrum de suo proprio seruo testator roget, an de eo qui
     ipsius heredis aut legatarii uel etiam extranei sit. §265[§ 3] Itaque et[2]
     alienus seruus redimi et manumitti debet: quodsi dominus[3]
     eum non uendat, sane extinguitur fideicommissaria libertas,
     quia hoc casu pretii conputatio nulla interuenit. §266[§ 4] Qui autem
     ex fideicommisso manumittitur, non testatoris fit libertus,[4]
     etiamsi testatoris seruus fuerit, sed eius qui manumittit; §267[§ 5] at[5]
     qui directo testamento liber esse iubetur, uelut hoc modo[6]
     stichvs servvs (mevs) liber esto, uel hoc stichvm servvm mevm[7]
     libervm esse ivbeo, is ipsius testatoris fit libertus. nec alius[8]
     ullus directo ex testamento libertatem habere potest, quam
     qui utroque tempore testatoris ex iure Quiritium fuerit, et quo
     faceret testamentum et quo moreretur. ||[9]       pg.123
§268      Multum autem differunt ea quae per fideicommissum
     relincun|tur ab his quae directo iure legantur. §269 nam ecce per[10]
     fideicommissum etiam ―|― heredis relinqui potest: cum alio-[11]
     quin legatum ――|――――― inutile sit. §270 Item intestatus[12]
     moriturus potest ab eo ad quem bona eius pertinent, fidei-
     commissum alicui relinquere, cum alioquin ab eo legari non
     possit. §270a Item legatum codicillis relictum non aliter ualet,[13]
     quam si a testatore confirmati fuerint, id est nisi in testa-

     mento cauerit testator, ut quidquid in codicillis scripserit,[14]


  1. §263. = Inst. 2, 24, 2
  2. §264. = Inst. 2, 24, 2
  3. §265. usque ad 8 uendat et inde ab 8 extinguitur usque ad 9 quia = Inst. 2, 24, 2
  4. §266. = Inst. 2, 24, 2
  5. §267. usque ad 12 iubetur et inde ab 14 ipsius = Inst. 2, 24, 2.

  1. uel eres Cn, heres eum (uel eum heres) Inst. || 4 — 5 suppletum ex Inst.
  2. itaque et C et Inst. libri deteriores, itaque Inst. libri meliores
  3. seruus Inst., serus C
  4. fideicommisso Cn, causa fideicommissi Inst.
  5. (fuerit) ? C [conf. Ca], sit Inst. || ad C, at is Inst.
  6. testamento ex testamentos correctum C
  7. mevs, quod om. C, supra propter proxime sequentia suppletum est
  8. is] hi(s) ? C, om. Inst. || 14 et 16 — 17 supplementa praebuerunt Inst. (in quibus 16 ex iure Quiritium uerba desunt)
  9. 17 — 18 de rubricae uestigiis incertissimis conf. Ca
  10. quae] qui C, conf. Ca pag. 290
  11. 20. 21 lacunae ad Epit. 2, 7 § 8 fortasse sic ad sensum suppleri posse uidentur Kruegero: etiam ab herede heredis relinqui potest: cum alioquin legatum ita relictum inutile sit; conf. tamen Ca: sane in Cn post cum alioquin legatum non dissimile ueri est extitisse haec nisi testamento facto (conf. etiam Ca pag. 310 uers. 13)
  12. intestatos C
  13. suppleuit Goeschen ad Epit. 2, 7, 3
  14. cauerit] in C paulo plures litterae uidentur extitisse, uelut cauerit ipse; conf. Ca.