Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/123

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


II §270a-280
―― 91 ――


     id ratum sit; fideicommissum uero etiam non confirmatis co-
     dicillis relinqui potest. §271 Item a legatario legari non potest;
     sed fideicommissum relinqui potest. quin etiam ab eo quo-[1]
     que, cui per fideicommissum relinquimus, rursus alii per
     fideicommissum relinquere possumus. §272 Item seruo alieno
     directo libertas dari non potest; sed per fideicommissum
     potest. §273 Item codicillis nemo heres institui potest neque ex-[2]
     heredari, quamuis testamento confirmati sint; at is qui testa-[3]
     mento heres institutus est, potest codicillis rogari, ut eam
     hereditatem alii totam uel ex parte restituat, quamuis testa-
     mento codicilli confirmati non sint. || §274 Item mulier quae ab eo       pg.124
     qui centum milia aeris census est, per legem Voconiam heres[4]
     institui non potest, tamen fideicommisso relictam sibi here-[5]
     ditatem capere potest. §275 Latini quoque qui hereditates lega-[6]
     taque directo iure lege Iunia capere prohibentur, ex fideicom-
     misso capere possunt. §276 Item cum senatusconsulto prohibitum[7]
     sit proprium seruum minorem annis XXX liberum et heredem
     instituere, plerisque placet posse nos iubere liberum esse,[8]
     cum annorum XXX erit, et rogare ut tunc illi restituatur here-
     ditas. §277 Item quamuis non (possimus) post mortem eius qui[9]
     nobis heres extiterit, alium in locum eius heredem instituere,
     tamen possumus eum rogare, ut cum morietur, alii eam he-
     reditatem totam uel ex parte restituat; et quia post mortem
     quoque heredis fideicommissum dari potest, idem efficere[10]
     possumus et si ita scripserimus cvm titivs heres mevs mortvvs
     erit, volo hereditatem meam ad p. mevivm pertinere : utroque
     autem modo, tam hoc quam illo, Titius heredem suum obli-[11]
     gatum relinquit de fideicommisso restituendo. §278 Praeterea le-[12]
     gata (per) formulam petimus: fideicommissa uero Romae qui-[13]
     dem apud consulem uel apud eum praetorem qui praecipue
     de fideicommissis ius dicit, persequimur, in prouinciis uero[14]
     apud praesidem prouinciae. §279 Item de fideicommissis semper

     in urbe ius dicitur; de legatis uero, cum res aguntur. §280 Item[15]       pg.125.




  1. sed] de Cn conf. Ca pag. 300 uers. 35
  2. instituti C
  3. at] aut C, conf. Ca pag. 256
  4. heredes Cn, conf. Ca pag. 270
  5. instituti ex institutio correctum C
  6. legataque Goeschen, legataquia C, conf. Ca pag. 290 inf.
  7. senatusconsulto Cn (conf. Ca pag. 302 uers. 3), de lege Aelia Sentia (conf. Ca pag. 275 uers. 9 et pag. 257 med.) cogitauit Goeschen
  8. nos ex neos correctum C
  9. ( ) addidit Goeschen
  10. post potest intercidisse ut supra quoque diximus uel simile aliquid collata Epit. 2, 7, 8 suspicatur Krueger
  11. titium C, conf. Ca pag. 305 med. || suum] sum Cn
  12. relinquitur C, conf. Ca pag. 306
  13. per formulam Goeschen, formulam C || petimos C
  14. de ex re correctum C1 || peruinciis Cn
  15. aguntur. Item] sic potius uisum est scribendum esse quam aguntur (omisso item) ; in C est agunit• ; ceterum conf. Rudorff in Actis Academiae Berolinensis a. 1865 pag. 335.