fideicommissorum usurae et fructus debentur, si modo moram
solutionis fecerit qui fideicommissum debebit; legatorum uero
usurae non debentur: idque rescripto diui Hadriani signi-
ficatur: scio tamen Iuliano placuisse, in eo legato quod si-[1]
nendi modo relinquitur, idem iuris esse quod in fideicom-
missis; quam sententiam et his temporibus magis optinere
uideo. §281 Item legata Graece scripta non ualent; fideicommissa[2]
uero ualent. §282 Item si legatum per damnationem relictum he-
res infitietur, in duplum cum eo agitur; fideicommissi uero[3]
nomine semper in simplum persecutio est. §283 Item (quod) quis-[4]
que ex fideicommisso plus debito per errorem soluerit, repe-
tere potest; at id quod ex causa falsa per damnationem le-
gati plus debito solutum sit, repeti non potest. idem scili-
cet iuris est de eo [legato] quod non debitum uel ex hac uel[5]
ex illa causa per errorem solutum fuerit.
§284 Erant etiam aliae differentiae, quae nunc non sunt: ut
ecce peregrini poterant fideicommissa capere: §285 et fere haec[6]
fuit origo fideicommissorum: sed postea id prohibitum est;[7]
et nunc ex oratione diui Hadriani senatusconsultum factum[8]
est, ut ea fideicommissa fisco uindicarentur. §286 Caelibes || quo-[9] pg. 126
que qui per legem Iuliam hereditates legataque capere[10]
prohibentur, olim fideicommissa uidebantur capere posse.[11]
§286a Item orbi qui per legem Papiam [ob id quod liberos non[12]
habebant], dimidias partes hereditatum legatorumque per-[13]
dunt, olim solida fideicommissa uidebantur capere posse.
sed postea senatusconsulto Pegasiano proinde fideicommissa[14]
quoque ac legata hereditatesque capere posse prohibiti[15]
sunt; eaque translata sunt ad eos qui (in eo) testamento[16]
liberos habent, aut si nullus liberos habebit, ad populum,[17]
sicut iuris est in legatis et in hereditatibus, quae eadem[18]
aut simili ex cau(sa caduca fiunt. §287 I)tem olim incertae per-[19]
sonae uel postumo alieno per fideicommissum relinqui poterat,
quamuis neque heres institui neque legari ei posset; sed[20]
- ↑ placisse C || sinedi C
- ↑ graeges C
- ↑ infietur C || eo] ego C
- ↑ quod addidit Goeschen, om. C, conf. Ca pag. 294 uers. 1
- ↑ iuriis C || legato deleuit Mommsen
- ↑ fidem commissam (conf. Ca pag. 268) facere et ferre hae (aut hac) C
- ↑ fidecommissa C, conf. Ca pag. 268
- ↑ diui] diuisunt C, conf. Ca pag. 300 || senatusconsultus C
- ↑ fisco] fico C
- ↑ Iuliam] iulianas ? C, conf. Ca pag. 274
- ↑ uidebatur C
- ↑ papia C || uerba uncinis inclusa deleuit Polenaar
- ↑ hereditarium C (ortum ex hereditatium ?)
- ↑ pecasiano C
- ↑ legatum hereditastesque C || possem Cn; fortasse delendum est posse
- ↑ ( ) addidit Polenaar, conf. 2, 206
- ↑ nullus Lachmann, nullos C || habebit Lachmann, habebint C
- ↑ sicut iiuris C, conf. Ca pag. 320
- ↑ simile C || ( ) addidit Polenaar
- ↑ possit Cn.