Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/125

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


II §287-III §2
―― 93 ――


     senatusconsulto quod auctore diuo Hadriano factum est, idem[1]
     in fideicommissis quod in legatis hereditatibusque constitu-
     tum est. §288 Item poenae nomine iam non dubitatur nec per
     fideicommissum quidem relinqui posse.
§289      Sed quamuis in multis iuris partibus longe latior causa[2]
     sit fideicommissorum quam eorum quae directo relincuntur,
     in quibusdam tantumdem ualeant, tamen tutor non aliter[3]
     testamento dari potest quam directo, ueluti hoc modo liberis
     meis titius tvtor esto, uel ita liberis meis titivm tvtorem do;[4]
     per fideicommissum uero dari non potest. ||[5]







(COMMENTARIVS TERTIVS.)


§1[§ 1]      Intestatorum hereditates (ex) xii tabularum primum[6]
     ad suos heredes pertinent. §2[§ 2] Sui autem heredes existimantur li-[7]
     beri qui in potestate morientis fuerunt, ueluti filius filiaue, ne-[8]
     pos neptisue (ex filio), pronepos proneptisue ex nepote filio nato[9]
     prognatus prognataue: nec interest, (utrum) naturales (sint)[10]
     liberi an adoptiui: ita demum tamen nepos neptisue et pronepos[11]
     proneptisue suorum heredum numero sunt, si praecedens per-
     sona desierit (in potestate parentis esse, siue morte id acciderit,)[12]
     siue alia ratione, ueluti emancipatione; nam si per id tempus[13]

     quo quisque moritur, filius in potestate eius sit, nepos ex eo[14]


  1. §1. §§ 1-17 = Mosaicarum et Romanarum legum Collatio 16, 2 || §1 = Inst. 3, 1, 1
  2. §2. = Inst. 3, 1, 2 et 2b.

  1. diuo] diro C || idem in] id in C (in superscripsit corrector?), conf. Ca pag. 262
  2. in] ui uel ut C || multus C
  3. ualent C
  4. titivs] tius C, conf. Ca pag. 305 || tutores C, conf. Ca pag. 298
  5. fideicommissum ] conf. Ca pag. 268 || uero dari Goeschen, dari uero C
  6. 11 — pag. 94, 11 ] unum folium in C periit, cuius prior pagina scriptura uacua fuisse uidetur; sane in Collatione uix quicquam quod maius spatium requirat omissum esse persuadet Institutionum et Epitomae consensus
  7. Intestatorum - pag. 94, 11 post suppleta sunt ex Collatione, cuius codices B(erolinensem) et Vi(ndobonensem) contulit Theodorus Mommsen, codicem Ve(rcellensem) contulit Krueger, adhibitis ad §§ 1. 2. 4 simul Institutionibus (conf. Epit. 2, 8) || intestatorum Coll., intestatorum autem Inst. || ex Inst., om. Coll.
  8. sui Inst., si Coll. || liberi Coll., ut et supra diximus Inst. (ex Gaio, ut uidetur, conf. Gai. 2, 156)
  9. fuerunt Inst. (codd. meliores) et Vi, fuerint B et Ve et Institutionum codices deteriores || filiaue Institutionum codices deteriores, filia uel B et Vi, filiaue uel Ve, filia Institutionum codices meliores
  10. ex filio Inst., om. Coll.
  11. utrum Inst., om. Coll. || sint uel sunt Inst., om. Coll.
  12. ( ) additum ex Inst., om. Coll.
  13. id Inst., idem Coll. (eo tempore Epit.)
  14. quisque Coll., quis Inst., aliquis Epit. || moritur] morietur B et Vi, moriatur Ve, moreretur Inst.