suus heres esse non potest. idem et in ceteris deinceps libero-[1]
rum personis dictum intellegemus. §3 Vxor quoque quae in[2]
manu est, sua heres est, quia filiae loco est; item nurus[3]
quae in filii manu est, nam et haec neptis loco est: sed ita de-
mum erit sua heres, (si) filius cuius in manu fuerit, cum pa-[4]
ter moritur, in potestate eius non sit. idemque dicemus et de[5]
ea quae in nepotis manu matrimonii causa sit, quia proneptis[6]
loco est. §4[§ 1] Postumi quoque (qui) si uiuo parente nati essent, in[7]
potestate eius futuri forent, sui heredes sunt. §5 Idem iuris est[8]
de his quorum nomine ex lege Aelia Sentia uel ex senatuscon-[9]
sulto post || mortem patris causa probatur: nam et hi uiuo[10] pg.127
patre causa probata in potestate eius futuri essent. §6 Quod[11]
etiam de eo filio qui ex prima secundaue mancipatione post[12]
mortem patris manumittitur, intellegemus. §7[§ 2] Igitur cum filius[13]
filiaue et ex altero filio nepotes neptesue extant, pariter ad[14]
hereditatem uocantur; nec qui gradu proximior est, ulte-[15]
riorem excludit: aequum enim uidebatur nepotes neptesue[16]
in patris sui locum portionemque succedere: pari ratione et[17]
si nepos neptisue sit ex filio et ex nepote pronepos pro-[18]
neptisue, simul omnes uocantur ad hereditatem. §8[§ 3] Et quia[19]
placebat nepotes neptesue, item pronepotes proneptesue in[20]
- ↑ idem Coll., idque Inst.
- ↑ intellegimus Coll. cum codicibus nonnullis Institutionum
- ↑ [post manu] est Goeschen, eius est Vi, eius est is B, eius est in Ve || loco B, in loco Vi, locus Ve
- ↑ manu fuerit] manus eius B, manu eius Ve et Vi || cum Ve, dum Be et Vi
- ↑ dicimus Coll.
- ↑ in] om. B et Vi, de Ve
- ↑ qui Inst., om. Coll.
- ↑ eius Coll. et Institutionnm codices deteriores, om. Institutionum codices meliores || futuri Inst., futuris Coll. || sui Inst. et B, sibi Ve et Vi
- ↑ nomine] nomina Coll.
- ↑ probatur nam et hi uiuo patre causa Cn, om. Coll.
- ↑ quod C, om. Coll.
- ↑ etiam C, et Coll. || secundaque Cn (conf. Ca pag. 290 inf.) et Coll. || mancipatione Ve, mancipationem C, emancipatione Vi, aemancipationem B
- ↑ intellegemus C, intellegimus Coll. || igitur C om. Coll.
- ↑ nepotes neptesue C, nepotes nepteue Vi, nepotes uae B, nepotes ue nepte Ve, nepos neptisue Inst. || extant C et Inst., existent Coll.
- ↑ gradu C et Inst., gradum Coll. || proximior C et Inst., proprio Ve, proprium B et Vi
- ↑ excludit aecum C (cum Inst.), excludite cum Ve, excludit cum Vi, excludit et quam B || uidebatur C, uidetur Coll., esse uidetur Inst. || neptesue C et Coll., neptesque Inst.
- ↑ portionemque Cn et Coll., om. Inst.
- ↑ neptisue Coll., neptisque C et Inst. || 19-20 proneptisue Coll. et Inst., neptisue C
- ↑ simul omnes uocantur ad hereditatem Cn, simul uocantur Coll. et Inst. notabili consensu
- ↑ placebat C et Coll., placuit Inst. || neptesue C et Coll.; neptesque Inst. codices alii, om. alii || proneptesue C et Coll., proneptesque (uel et proneptes) Inst.