Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/134

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
III §43-48
―― 102 ――


     ――――――――――――――――――――per|tinebat
     n――――ullus――――――――――|posset patronum
     a bonis libertae ―――re|pellere. §44 Sed postea lex Papia
     cum quattuor liberorum iure libertinas tutela patronorum
     liberaret et eo modo concederet eis etiam sine tu|toris auc-
     toritate condere testamentum, prospexit, | ut pro numero libe-[1]
     rorum, quos liberta mortis tempo|re habuerit, uirilis pars
     patrono debeatur, ―|― ex bonis eius, quae milium se-[2]
     stertiorum pluris|ue――――――patrimonium――――――
     ――――――――|――――――――――――――――――
     ――――――――|hereditas ad patronum pertinet.
§45      Quae diximus de patrono, eadem intellegemus et de
     filio patroni; item de nepote ex filio (et de) pronepote ex ne-[3]
     pote filio nato prognato. §46 Filia uero patroni et neptis ex filio
     et proneptis ex nepote filio nato prognata olim quidem eo iure[4]
     quod lege xii tabularum | patrono datum est, ――――――――
     ――――― sexus | patronorum liberos ――――――――――
     ――――testa||menti liberti (aut) ab intestato contra filium adop-[5]       pg.138
     tiuum uel uxorem nurumue quae in manu fuerit, bonorum
     possessionem petat, trium liberorum iure lege Papia conse-
     quitur; aliter hoc ius non habet. §47 sed ut ex bonis libertae
     testatae quattuor liberos habentis uirilis pars ei debeatur, ne
     liberorum quidem iure consequitur, ut quidam putant; sed
     tamen intestata liberta mortua uerba legis Papiae faciunt,[6]
     ut ei uirilis pars debeatur; si uero testamento facto mortua
     sit liberta, tale ius ei datur, quale datum est contra tabulas[7]
     testamenti liberti, id est quale et uirilis sexus patronorum[8]
     liberi contra tabulas testamenti liberti habent: quamuis pa-

     rum diligenter ea pars legis scripta sit. §48 Ex his apparet ex-




  1. prospexit e. g. suppleuit Huschke
  2. lacunae post debeatur Kruegero (l. l.) ita fere non ad ductus sed ad sensum e. g. suppleri uidentur posse: ei|que ex bonis eius, quaemilium (omnia pro c̄? milia oculorum errore enotasse uideor ex C [conf. Ca pag. 278 uers. 37]) sestertiorum (scribendumne sestertium?) pluris|ue reliquerit (conf. tamen Ca ) patrimonium, si testamentum fecerit, | dimidia pars debeatur. si uero intestata liberta decessit, tota | hereditas ad patronum pertinet.
  3. (sub finem) ex] or? C, conf. Ca
  4. 15-18 sic fere ad sensum supplet Krueger (conf. tamen Ca): olim quidem eo iure (utebantur), quod lege xii tabularum | patrono datum est, praetor autem non nisi uirilis sexus | patronorum liberos uocat; filia uero ut contra tabulas testa|menti etc.
  5. aut addidit Huschke
  6. liberta ex libertua correctum C
  7. post quale expectes patronorum liberis datum est etc.
  8. uirili C.