Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/135

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


III §48-54
―― 103 ――


     traneos heredes patronorum longe remotos esse ab omni eo[1]
     iure, quod uel in intestatorum bonis uel contra tabulas testa-
     menti patrono conpetit.
§49      Patronae olim ante legem Papiam hoc solum ius habe-
     bant in bonis libertorum, quod etiam patronis ex lege xii ta-
     bularum datum est. nec enim ut contra tabulas testamenti
     ingrati liberti uel ab intestato contra filium adoptiuum uel
     uxorem nurumue bonorum possessionem partis dimidiae pe-
     terent, praetor similiter ut de patrono liberisque eius cura-
     bat. §50 sed lex Papia duobus liberis honoratae ingenuae patro-
     nae, || libertinae tribus, eadem fere iura dedit quae ex edicto       pg.139
     praetoris patroni habent; trium uero liberorum iure honora-
     tae ingenuae patronae ea iura dedit, quae per eandem legem
     patrono data sunt; libertinae autem patronae non idem iuris
     praestitit. §51[§ 1] Quod autem ad libertinarum bona pertinet, si-
     quidem intestatae decesserint, nihil noui patronae liberis
     honoratae lex Papia praestat: itaque si neque ipsa patrona
     neque liberta capite deminuta sit, ex lege xii tabularum ad[2]
     eam hereditas pertinet et excluduntur libertae liberi; quod
     iuris est etiam si liberis honorata non sit patrona: numquam
     enim, sicut supra diximus, feminae suum heredem habere
     possunt si uero uel huius uel illius capitis deminutio inter-
     ueniat, rursus liberi libertae excludunt patronam, quia le-
     gitimo iure capitis deminutione perempto euenit, ut liberi[3]
     libertae cognationis iure potiores habeantur. §52 Cum autem
     testamento facto moritur liberta, ea quidem patrona quae
     liberis honorata non est, nihil iuris habet contra libertae
     testamentum; ei uero quae liberis honorata sit, hoc ius tri-[4]
     buitur per legem Papiam, quod habet ex edicto patronus con-
     tra tabulas liberti..
§53      [Eadem lex patronae filio liberis honorato――| patroni[5]
     iura dedit; sed in huius persona etiam unius || filii filiaeue       pg.140
     ius sufficit.

§54      Hactenus † omnia iura quasi per indicem tetigisse satis[6]


  1. §51. supra] § 43, conf. supplementa illius paragraphi.

  1. remotus? C
  2. capite deminuta] conf. Ca pag. 275 uers. 4
  3. capitis deminutione] conf. Ca pag. 274 inf. || ierempto C, interempto Boecking (conf. Ca pag. 272
  4. ei] ea C
  5. (in fine) patronae Goudsmit
  6. omnia C, expectes e. g. haec omnia || indicem ex indiecem correctum C.