est: alioquin diligentior interpretatio propriis commentariis
exposita est.
§55 Sequitur ut de bonis Latinorum libertinorum dispicia-[1]
mus. §56[§ 1] Quae pars iuris ut manifestior fiat, admonendi sumus,
id quod alio loco diximus, eos qui nunc Latini Iuniani dicun-
tur, olim ex iure Quiritium seruos fuisse, sed auxilio prae-
toris in libertatis forma seruari solitos; unde etiam res eorum[2]
peculii iure ad patronos pertinere solita est: postea uero per
legem Iuniam eos omnes quos praetor in libertate tuebatur, li-[3]
beros esse coepisse et appellatos esse Latinos Iunianos; Latinos
ideo, quia lex eos liberos perinde esse uoluit atque [si essent[4]
ciues Romani ingenui] qui ex urbe Roma in Latinas colonias
deducti Latini coloniarii esse coeperunt; Iunianos ideo, quia
per legem Iuniam liberi facti sunt [, etiamsi non essent ciues
Romani]. legis itaque Iuniae lator cum intellegeret futurum
ut ea fictione res Latinorum defunctorum ad patronos perti-
nere desinerent, quia scilicet neque ut serui decederent, ut
possent iure peculii res eorum ad patronos pertinere, neque||
liberti Latini hominis bona possent manumissionis iure ad[5] pg.141
patronos pertinere, necessarium existimauit, ne beneficium
istis datum in iniuriam patronorum conuerteretur, cauere
[uoluit], ut bona eorum proinde ad manumissores pertine-[6]
rent, ac si lex lata non esset: itaque iure quodammodo pe-
culii bona Latinorum ad manumissores ea lege pertinent.
§57 Vnde accidit ut longe differant ea iura quae in bonis Latino-[7]
rum ex lege Iunia constituta sunt, ab his quae in hereditate[8]
ciuium Romanorum libertorum obseruantur. §58 Nam ciuis Ro-
mani liberti hereditas ad extraneos heredes patroni nullo
modo pertinet; ad filium autem patroni nepotesque ex filio
et pronepotes ex nepote (filio nato) prognatos omni modo per-[9]
tinet, etiamsi (a) parente fuerint exheredati; Latinorum au-[10]
tem bona tamquam peculia seruorum etiam ad extraneos he-
redes pertinent, et ad liberos manumissoris exheredatos non[11]
- ↑ §56. alio loco] 1 § 22.
- ↑ libertinorum ut glossema delet Polenaar
- ↑ formam C
- ↑ libertatem Cn
- ↑ perinde Cn, conf. tamen Ca pag. 286 || 11 si - 12 ingenui et 14 etiamsi - 15 Romani ex glossematis nata esse censet Mommsen
- ↑ liberti ex glossemate natum esse suspicatur Krueger || bona] b̄p̄ (i. e. bonorum possessio) Cn, conf. Ca pag. 258
- ↑ uoluit ut glossema eiectum est
- ↑ inide magis quam unde in C uisum est extare
- ↑ hereditatem Cn
- ↑ ( ) addidit Lachmann
- ↑ a addidit Goeschen
- ↑ manumissoris] mn C, conf. Ca pag. 279.