opinionem contra sentientis, quia non aliter Titio credidisses,[1]
quam si tibi mandatum esset. §157 Illud constat, si quis de ea re
mandet quae contra bonos mores || est, non contrahi obligatio-[2]
nem, ueluti si tibi mandem, ut Titio furtum aut iniuriam fa-[3]
cias. §158 Item si quis post (mortem suam uel post) mortem meam[4]
faciendum (mihi) mandet, inutile mandatum est, quia generali-[5]
ter placuit ab heredis persona obligationem incipere non pos-
se. §159[§ 1] Sed recte quoque consummatum mandatum si, dum adhuc[6]
integra res sit, reuocatum fuerit, euanescit. §160[§ 2] Item si adhuc
integro mandato mors alterutrius alicuius interueniat, id est[7]
uel eius qui mandauerit uel eius qui mandatum susceperit,[8]
soluitur mandatum; sed utilitatis causa receptum est, ut si[9]
mortuo eo qui mihi mandauerit, ignorans eum decessisse
executus fuero mandatum, posse me agere mandati actione;[10]
alioquin iusta et probabilis ignorantia damnum mihi adferret.[11]
et huic simile est quod plerisque placuit, si debitor meus[12]
manumisso dispensatori meo per ignorantiam soluerit, libe-
rari eum, cum alioquin stricta iuris ratione non posset libe-[13]
rari eo quod alii soluisset quam cui soluere deberet. §161[§ 3] Cum[14]
autem is cui recte mandauerim, egressus fuerit mandatum,
ego quidem eatenus cum eo habeo mandati actionem, quate-[15]
nus mea interest inplesse eum mandatum, si modo inplere
potuerit; at ille mecum agere non potest. itaque si manda-
uerim tibi, ut uerbi gratia fundum mihi sestertiis c̄ emeres,
tu sestertiis cl emeris, non habebis mecum || mandati actio-[16] pg.171
nem, etiamsi tanti uelis mihi dare fundum, quanti emen-[17]
dum tibi mandassem; idque maxime Sabino et Cassio pla-
- ↑ §159. inde ab 8 recte = Inst. 3, 26, 9
- ↑ §160. fere = Inst. 3, 26, 10.
- ↑ §161. inde ab 1 quodsi fere = Inst. 3, 26, 8
- ↑ contra sentientis Mommsen, consentientis C, conf. Ca pag. 260 uers. 3 et uers. 13 || quia Inst.; incertum, utrum quod an quia uoluerit Cn
- ↑ contrahi] conf. Ca pag. 260 uers. 17
- ↑ si tibi] tisibiC || mandemus Cn, conf. Ca pag. 278 || aut] autem Cn, conf. Ca pag. 257
- ↑ pos C, conf. Ca pag. 285 || ( ) e. g. addidit Krueger
- ↑ mihi addidit Huschke (conf. Ca pag. 277 uers. 18)
- ↑ consummatur (conf. Ca pag. 306 inf.) mandatum C, mandatum contractum Inst. (rectius; nam consummare mandatum est exequi)
- ↑ mandato Inst., mandatum C, conf. Ca pag. 305 uers. 21 et uers. 26 || alicuius C, om. Inst. (multo probabilius)
- ↑ mandauerit Inst., mandarit C || (altero loco) qui Inst., cui C
- ↑ ut si C et Inst. libri nonnulli, si Inst. libri alii
- ↑ furo C
- ↑ adferret] non atferet Cn, afferat Inst. (codices deteriores aut afferet aut afferret)
- ↑ quod] conf. Ca pag. 294 uers. 25 || plerisque C, om. Inst.
- ↑ possent Cn, conf. Ca pag. 265
- ↑ eo quod Cn, quia Inst.
- ↑ quidem] quid C, conf. Ca pag. 262 uers. 30 || attionem Cn, conf. Ca pag. 305
- ↑ sestertiis] se C, conf. Ca pag. 305 med.
- ↑ dari C.