Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/160

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
III §161-167
―― 128 ――


     cuit: quodsi minoris emeris, habebis mecum scilicet actio-[1]
     nem, quia qui mandat ut c̄ milibus emeretur, is utique man-[2]
     dare intellegitur, uti minoris, si posset, emeretur. §162[§ 1] In summa[3]
     sciendum (est, quotiens) aliquid gratis (faciendum) dederim,[4]
     quo nomine si mercedem statuissem, locatio et conductio
     contraheretur, mandati esse actionem, ueluti si fulloni po-
     lienda curandaue uestimenta (dederim) aut sarcinatori sar-[5]
     cienda.
§163[§ 2]      Expositis generibus obligationum quae ex contractu na-
     scuntur, admonendi sumus adquiri nobis non solum per nos-
     met ipsos, sed etiam per eas personas quae in nostra pote-[6]
     state manu mancipioue sunt. §164[§ 3] Per liberos quoque homines[7]
     et alienos seruos quos bona fide possidemus, adquiritur no-
     bis, sed tantum ex duabus causis, id est si quid ex operis
     suis uel ex re nostra adquirant. §165[§ 4] Per eum quoque seruum in
     quo usumfructum habemus, similiter ex duabus istis causis[8]
     nobis adquiritur. §166 Sed qui nudum ius Quiritium in seruo
     habet, licet dominus sit, minus tamen iuris in ea re habere[9]
     intellegitur quam usufructuarius et bonae fidei possessor:[10]
     nam placet ex nulla causa ei adquiri posse; adeo ut etsi no-[11]
     minatim ei dari stipulatus fuerit seruus, mancipioue nomine[12]
     eius acceperit, || quidam existiment nihil ei adquiri. §167[§ 5] Com-[13]       pg.172
     munem seruum pro dominica parte dominis adquirere cer-
     tum est, excepto eo quod uni nominatim stipulando aut man-[14]
     cipio accipiendo illi soli adquirit, uelut cum ita stipuletur[15]
     titio domino meo dari spondes? aut cum ita mancipio acci[16]

     piat hanc rem ex ivre qviritivm l. titii domini mei esse aio


  1. §162. inde ab 6 si = Inst. 3, 26, 13
  2. §163. = Inst. 3, 28 pr.
  3. §164. = Inst. 3, 28, 1
  4. §165. = Inst. 3, 28, 2
  5. §167. usque ad 26 spondes = Inst. 3, 28, 3.

  1. mec̄ (conf. Ca pag. 260) scilicet Cn, ad inuersum uerborum ordinem ducunt Inst.
  2. quia C', quoniam Inst. || ut C, ut sibi Inst. || 2-3 mandari C, mandasse Inst.
  3. uti C, ut Inst. || emeretur Inst., emeret C
  4. ( ) et ( ) addidum duce fere Goescheno
  5. dederim hoc loco addendum esse suadent Inst
  6. eas C, eas quoque Inst.
  7. liberos Inst., libereos Cn, conf. Ca pag. 276
  8. usumfructum C, usum fructum uel usum Inst.
  9. habet ex habent correctum C
  10. possessor] conf. Ca pag. 284 inf.
  11. causa] causa alia Cn
  12. mancipiouel Cn, conf. Ca pag. 309 || nomine] nomen C, conf. Ca pag. 282
  13. existimant C || adquri C, conf. Ca pag. 297 inf.
  14. stipulando aut mancipio accipiendo] stipulando uel mancipiando aut mancipio accipiendo Cn, stipulando aut per traditionem accipiendo Inst.
  15. adquirit Inst., adquiritur C, conf. Ca pag. 306 || uelut Cn, ueluti Inst.
  16. dari C, dare Inst.