Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/161

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


III §167-172
―― 129 ――


     §167a eaqve ei empta esto hoc aere aeneaqve libra. illud quae-[1]
     ritur an quod domini nomen adiectum efficit, idem faciat[2]
     unius ex dominis iussum intercedens: nostri praeceptores
     perinde ei qui iusserit soli adquiri existimant, atque si nomi-[3]
     natim ei soli stipulatus esset seruus mancipioue accepisset;[4]
     diuersae scholae auctores proinde utrisque adquiri putant,
     ac si nullius iussum interuenisset.[5]
§168[§ 1]      Tollitur autem obligatio praecipue solutione eius quod
     debetur: unde quaeritur, si quis consentiente creditore aliud[6]
     pro alio soluerit, utrum ipso iure liberetur, quod nostris
     praeceptoribus placuit, an ipso iure maneat obligatus, sed[7]
     aduersus petentem exceptione doli mali defendi debeat, quod
     diuersae scholae auctoribus uisum est.
§169[§ 2]      Item per acceptilationem tollitur obligatio: acceptilatio[8]
     autem est ueluti imaginaria solutio: quod enim ex uerborum
     obligatione tibi debeam, id si uelis mihi remittere, poterit
     sic fieri, ut patiaris haec uerba m||e dicere qvod ego tibi pro-[9]       pg.173
     misi, habesne acceptvm? et tu respondeas habeo. §170[§ 3] Quo genere,[10]
     ut diximus, (tantum eae obligationes soluuntur, quae ex uer-[11]
     bis consistunt,) non etiam ceterae; consentaneum enim uisum
     est uerbis factam obligationem posse aliis uerbis dissolui:
     sed id quod ex alia causa debeatur, potest in stipulationem[12]
     deduci et per (acceptilationem dissolui. §171 quamuis autem dixe-[13]
     rimus contineri) acceptilationem imaginaria solutione, tamen
     mulier sine tutoris auctoritate acceptum facere non potest,

     cum alioquin solui ei sine tutoris auctoritate possit. §172 Item


  1. §168. usque ad 10 soluerit conf. Inst. 3, 29 pr.
  2. §169. = Inst. 3, 29, 1
  3. §170. = Inst. 3, 29, 1.

  1. aeneaqve] ieneaque Cn
  2. an quod Goeschen, tamquam Cn, conf. Ca pag. 294 inf. || domini ex domino correctum C || efficit Goeschen, domini etfecit C
  3. perinde Cn, conf. tamen Ca pag. 286
  4. accipisset C
  5. nullius Goeschen, nullis C
  6. debetur Inst., debeatur Cn
  7. placuit Lachmann, placet C, conf. Ca pag. 287
  8. 14-15 acceptilatio autem est uelutiti (conf. Ca pag. 311 uers. 25) Cn, est autem acceptilatio Inst.
  9. quod Inst., quia? Cn, conf. Ca pag. 294 inf.
  10. ante § 170 Huschke intercidisse suspicatur ea quae in Inst. 3, 29, 1 hoc modo leguntur: sed et Graece potest acceptum fieri, dummodo sic fiat, ut Latinis uerbis solet: "Εχεις λαών δηνάρια τόσα: "Εχω λαβών. || quo Inst., quod C, conf. Ca pag. 293 inf.
  11. 19-20 ( ) additum ex Inst.
  12. set C, sed et codices Institutionum || debeatur Cn, debetur Inst.
  13. 23-24 acceptilationem dissolui suppletum ex Inst., cetera exempli gratia ad sensum duce ex parte Huschkio addita sunt.