quod debetur, pro parte recte soluitur; an autem in partem[1]
acceptum fieri possit, quaesitum (est).
§173 Est etiam alia species imaginariae solutionis per aes[2]
et libram; quod et ipsum genus certis in causis receptum est,[3]
ueluti si quid eo nomine debeatur quod per aes et libram[4]
gestum sit, siue quid ex iudicati causa deb(eatur. §174 eaque res ita[5]
ag)itur: adhibentur non minus quam quinque testes et libri-
pens; deinde is qui liberatur, ita oportet loquatur qvod ego tibi
tot milibvs condemnatvs svm, me eo nomine a te solvo liberoqve[6]
hoc aere aeneaqve libra: hanc tibi libram primam postremam-[7]
qve expendo (secvndvm) legem pvblicam. deinde asse percutit[8]
libram eumque dat ei a quo liberatur, ueluti soluendi causa.[9]
§175 Similiter legatarius heredem eodem modo liberat de legato
quod per damnationem relictum est, ut tamen scilicet, sicut
iudicatus condemnatum se esse significat, ita heres testamento[10]
se dare damnatum esse dicat. de eo tamen tantum potest
heres eo modo liberari, quod pondere numero constet; et[11]
ita si certum sit: quidam et de eo || quod mensura constat pg.174
idem existimant.[12]
§176[§ 1] Praeterea nouatione tollitur obligatio, ueluti si quod tu[13]
mihi debeas, a Titio dari stipulatus sim; nam interuentu
nouae personae noua nascitur obligatio et prima tollitur trans-
lata in posteriorem, adeo ut interdum, licet posterior stipu-[14]
latio inutilis sit, tamen prima nouationis iure tollatur, ueluti[15]
si quod mihi debes, a Titio post mortem eius uel a muliere[16]
pupilloue sine tutoris auctoritate stipulatus fuero; quo casu[17]
- ↑ §176. = Inst. 3, 29, 3.
- ↑ debet C || recte] debet recte solui recte? C || an] a· (i. e. aut? conf. Ca pag. 255 inf.) Cn
- ↑ 3-4 aes et] aes etiam Cn, conf. Ca pag. 267 uers. 12
- ↑ receptisum C
- ↑ debeat C
- ↑ sit Huschke, ēt̄· (i. e. etiam pro esset?, conf. Ca pag. 266 inf.) Cn || quid] quodt Cn, conf. Ca pag. 294 || 6-7 debeatur. eaque res ita agitur: adhibentur Krueger e. g. proposuit, debit athibemur? C, conf. Ca
- ↑ milibus Cn, scribendum fortasse milia (uel milium), conf. Ca pag. 278 inf.) || condemnatvs svm] conf. tamen Ca; in formula fuerit damnas svm | eo nomine a te] eonmenxcte? C, conf. Ca | liueroquam Cn, conf. Ca pag. 290
- ↑ 10-11 postremanquam Cn, conf. Ca pag. 290
- ↑ expendo secvndvm] expende C, conf. Ca pag. 300 uers. 16 et Gai. 2, § 104
- ↑ dat ei] detel C || quo] quod Cn, conf. Ca pag. 293 || liberatum C, conf. Ca pag. 306 inf.
- ↑ condemnati C, conf. Ca pag. 305 uers. 33 || testamento] conf. Ca pag. 308 uers. 25
- ↑ librari C
- ↑ idem Goeschen, ind C, conf. Ca pag. 262
- ↑ quod Cn, id quod Inst.
- ↑ interdum Inst., indum C, conf. Ca pag. 304
- ↑ tollatur C, tollitur Inst.
- ↑ quod Cn, id quod Inst. || debes C, tu debebas Inst.
- ↑ quo Inst., quod Cn, conf. Ca pag. 293.