Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/163

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


III §176-180
―― 131 ――


     rem amitto, nam et prior debitor liberatur et posterior obli-
     gatio nulla est: non idem iuris est si a seruo stipulatus fuero,[1]
     nam tunc (prior) proinde adhuc obligatus tenetur, ac si[2]
     postea a nullo stipulatus fuissem. §177[§ 1] Sed si eadem persona sit,[3]
     a qua postea stipuler, ita demum nouatio fit, si quid in poste-
     riore stipulatione noui sit, forte si condicio aut dies aut spon-[4]
     sor adiciatur aut detrahatur. §178 Sed quod de sponsore diximus,[5]
     non constat: nam diuersae scholae auctoribus placuit nihil
     ad nouationem proficere sponsoris adiectionem aut detractio-[6]
     nem. §179[§ 2] Quod autem diximus, si condicio adiciatur, nouatio-
     nem fieri, sic intellegi oportet, ut ita dicamus factam nouatio-[7]
     nem, si condicio extiterit; alioquin si defecerit, durat prior
     obligatio: sed uideamus num is qui eo nomine agat, doli[8]
     mali aut pacti conuenti exceptione possit summoueri, quia
     uidetur inter eos id actum, ut ita ea res peteretur, si poste-[9]
     rioris || stipulationis extiterit condicio; Ser. tamen Sulpicius       pg. 175
     existimauit statim et pendente condicione nouationem fieri,
     et si defecerit condicio, ex neutra causa agi posse (et) eo[10]
     modo rem perire; qui consequenter et illud respondit, si quis
     id quod sibi L. Titius deberet, a seruo fuerit stipulatus, no-[11]
     uationem fieri et rem perire, quia cum seruo agi non posset:
     (sed) in utroque casu alio iure utimur: nec magis his casi-
     bus nouatio fit, quam si id quod tu mihi debeas, a pere-
     grino, cum quo sponsus communio non est, spondes uerbo[12]
     stipulatus sim.
§180      Tollitur adhuc obligatio litis contestatione, si modo legi-
     timo iudicio fuerit actum: nam tunc obligatio quidem prin-[13]

     cipalis dissoluitur, incipit autem teneri reus litis contesta-[14]


  1. §177. = Inst. 3, 29, 3
  2. §179. usque ad 13 obligatio = Inst. 3, 29, 3 || diximus] § 177.

  1. idem Inst., id? C, conf. Ca pag. 262
  2. prior Inst., om. C || athuc obligatus tenetur Cn, obligatus manet Inst.
  3. a nullo C, nullus codices Institutionum || stipulatus ex stipulatos correctum C
  4. aut dies aut sponsor] uel sponsor aut dies Cn, aut dies aut fideiussor Inst.
  5. detrahatur Inst., trahatur C || quod] quae Cn, conf. Ca pag. 294 inf. || diximus Boecking, dixi C, conf. Ca pag. 263 uers. 10 et pag. 278
  6. detractationem Cn
  7. oportet Inst., c̄· Cn (conf. Ca pag. 283)
  8. uideamus] conf. Ca pag. 277 inf.
  9. ita ex itia correctum C
  10. et addidit Boecking
  11. 20-21 nouationum C, conf. Ca pag. 282 uers. 3 et pag. 280 inf.
  12. sponsus Savigny, sponsio C
  13. fuerit ex fierit correctum C
  14. dissoluit incipiat C || litibus Cn.