tione; sed si condemnatus sit, sublata litis contestatione[1]
incipit ex causa iudicati teneri. et hoc (est) quod apud ue-[2]
teres scriptum est, ante litem contestatam dare debitorem
oportere, post litem contestatam condemnari oportere, post
condemnationem iudicatum facere oportere. §181[§ 1] unde fit, ut si
legitimo iudicio debitum petiero, postea de eo ipso iure agere[3]
non possim, quia inutiliter intendo dari mihi oportere, quia
litis contestatione dari oportere desiit: aliter atque si imperio
continenti iudicio egerim; tunc enim nihilo minus obligatio
durat, et ideo ipso iure postea agere possum, sed debeo per[4]
exceptionem rei iudicatae uel in iudicium deductae summo-[5]
ueri. quae autem legitima || iudicia et quae imperio con-[6] pg.176
tinentia (sint), sequenti commentario referemus.
§182[§ 2] Transeamus nunc ad obligationes quae ex delicto na-
scuntur, ueluti si quis furtum fecerit, bona rapuerit, dam-
num dederit, iniuriam commiserit: quarum omnium rerum
uno genere consistit obligatio, cum ex contractu obligationes[7]
in īīīī genera diducantur, sicut supra exposuimus.[8]
§183[§ 3] Furtorum autem genera Ser. Sulpicius et Masurius Sabi-
nus īīīī esse dixerunt, manifestum et nec manifestum, con-
ceptum et oblatum: Labeo duo, manifestum (et) nec mani-[9]
festum; nam conceptum et oblatum species potius actionis
esse furto cohaerentes quam genera furtorum; quod sane
uerius uidetur, sicut inferius apparebit. §184 Manifestum furtum[10]
quidam id esse dixerunt, quod dum fit, deprehenditur: alii[11]
uero ulterius, quod eo loco deprehenditur, ubi fit, ueluti
si in oliueto oliuarum, in uineto uuarum furtum factum est,[12]
quamdiu in eo oliueto aut uineto fur sit; aut si in domo fur-[13]
tum factum sit, quamdiu in ea domo fur sit: alii adhuc ulte-
- ↑ §181. sequenti commentario] 4, 103—109
- ↑ §182. supra] § 89
- ↑ §183. init. et inde ab 21 duo fere = Inst. 4, 1, 3 || inferius] §§ 186 seq.
- ↑ si] sed Cn, conf. Ca pag. 301 uers. 6
- ↑ est addidit Goeschen (conf. Ca pag. 265 inf.)
- ↑ debitum] debit C, conf. Ca pag. 305
- ↑ possumus Cn, conf. Ca pag. 278 || per] p̄ Cn, conf. Ca pag. 284 uers. 13
- ↑ exceptionem] excon C, conf. Ca pag. 267
- ↑ 12-13 continentia sint Mommsen, continente potius quam contineant in C uidetur extare || refetemus aut repetemus? C
- ↑ constitit Cn
- ↑ in] im C || deducantur C
- ↑ obligatum C || et nec Inst., nec C
- ↑ manifestum furtum] metum fructum C, conf. Ca pag. 278
- ↑ esse] conf. Ca pag. 265 uers. 37 || quod] quo Cn, conf. Ca pag. 295
- ↑ oliueto] solibeto C || est Cn, expectes sit
- ↑ fur sit aut Hollweg, fueritasita C, conf. Ca pag. 256 uers. 10.