rius eo usque manifestum furtum esse dixerunt, donec perferret[1]
eo quo perferre fur destinasset: alii adhuc ulterius, quando-
que eam rem fur tenens uisus fuerit; quae sententia non
optinuit: sed et illorum sententia qui existimauerunt, donec
perferret eo quo fur destinasset, deprehensum furtum mani-
festum esse, ideo non uidetur probari, quia magnam recipit[2]
dubitationem, utrum || unius diei an etiam plurium dierum[3] pg.177
spatio id terminandum sit; quod eo pertinet, quia saepe in[4]
aliis ciuitatibus subreptas res in alias ciuitates uel in alias[5]
prouincias destinant fures perferre: ex duabus itaque superio-[6]
ribus opinionibus alterutra adprobatur; magis tamen pleri-
que posteriorem probant. §185[§ 1] Nec manifestum furtum quid sit,[7]
ex iis quae diximus intellegitur: nam quod manifestum non[8]
est, id nec manifestum est. §186[§ 2] Conceptum furtum dicitur, cum[9]
apud aliquem testibus praesentibus furtiua res quaesita et[10]
inuenta sit: nam in eum propria actio constituta est, quam-[11]
uis fur non sit, quae appellatur concepti. §187[§ 3] Oblatum furtum
dicitur, cum res furtiua tibi ab aliquo oblata sit eaque apud[12]
te concepta sit; utique si ea mente data tibi fuerit, ut apud[13]
te potius quam apud eum qui dederit, conciperetur: nam[14]
tibi, apud quem concepta est, propria aduersus eum qui[15]
optulit, quamuis fur non sit, constituta est actio, (quae) ap-[16]
pellatur oblati. §188[§ 4] Est etiam prohibiti furti (actio) aduersus[17]
eum qui furtum quaerere uolentem prohibuerit.[18]
- ↑ §185. = Inst. 4, 1, 3; conf. Dig. 47, 2, 8 (Gaius libro XIII ad edictum prouinciale)
- ↑ §186. = Inst. 4, 1, 4
- ↑ §187. = Inst. 4, 1, 4
- ↑ §188. = Inst. 4, 1, 4.
- ↑ usque manifestum furtum] in Cn fortasse usque fac|tum manifestum furtum uel omisso hoc ultimo uocabulo scriptum erat, conf. Ca
- ↑ utrum quia an quod uoluerit Cn, non liquet
- ↑ dubitatione C
- ↑ quia Cn; fortasse quod scribendum (conf. Ca pag. 294 uers. 38)
- ↑ surrepte ress C
- ↑ peruincias Cn, conf. Ca pag. 289 || fures] fur C (conf. Ca pag. 298 uers. 25) || proferre Cn
- ↑ nec Inst. Dig., ni C, conf. Ca pag. 280 || quid Inst. Dig., quod Cn, conf. Ca pag. 294 uers. 28
- ↑ quod Inst. Dig., quae Cn, conf. Ca pag. 294 inf.
- ↑ id C, id scilicet Inst., hoc scilicet Dig. || manifestum est] conf. Ca pag. 278 uers. 18
- ↑ furtiua Inst., furtibusa C, conf. Ca pag. 315 uers. 29 et pag. 258 uers. 12 || quaesita Inst., quasita? Cn, conf. Ca pag. 290
- ↑ sit Inst., est Cn || actio Inst., a C, conf. Ca pag. 256
- ↑ tibi ab aliquo C, ab aliquo tibi Inst.
- ↑ utique Inst., uel utique C (conf. Ca pag. 309 uers. 16) || data tibi C, tibi data Inst.
- ↑ quam apud Inst., quap Cn, conf. Ca pag. 291 inf.
- ↑ est Cn, sit Inst.
- ↑ quae Inst., om. C (conf. Ca pag. 290 uers. 7)
- ↑ oblati Inst., obliti C || etiam Inst., et? C, conf. Ca pag. 267 || actio Inst., om. C (conf. Ca pag. 256 uers. 24)
- ↑ querere C, quaerere testibus praesentibus Inst.