Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/167

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


III §194-198
―― 135 ――


     ipsum de quo loquimur, natura illud de quo superius expo-
     suimus: sed uerius est natura tantum manifestum furtum
     intellegi; neque enim lex facere potest, ut qui manifestus
     fur non sit, manifestus sit, non magis quam qui omnino[1]
     fur non sit, fur sit, et qui adulter aut homicida non sit,[2]
     adulter uel || homicida sit; at illud sane lex facere potest, ut       pg.179
     proinde aliquis poena teneatur atque si furtum uel adulte-[3]
     rium uel homicidium admisisset, quamuis nihil eorum ad-[4]
     miserit.
§195[§ 1]      Furtum autem fit non solum cum quis intercipiendi
     causa rem alienam amouet, sed generaliter cum quis rem alie-[5]
     nam inuito domino contrectat. §196[§ 2] Itaque si quis re quae apud[6]
     eum deposita sit utatur, furtum committit; et si quis uten-
     dam rem acceperit eamque in alium usum transtulerit, furti
     obligatur, ueluti si quis argentum utendum acceperit, quasi
     amicos ad cenam inuitaturus, et id peregre secum tulerit, aut[7]
     si quis equum gestandi gratia commodatum longius aliquo[8]
     duxerit, quod ueteres scripserunt de eo qui in aciem per-[9]
     duxisset. §197[§ 3] Placuit tamen eos qui rebus commodatis aliter[10]
     uterentur quam utendas accepissent, ita furtum committere,[11]
     si intellegant id se inuito domino facere, eumque, si intel-[12]
     lexisset, non permissurum; at si permissurum credant, ex-[13]
     tra furti crimen uideri; optima sane distinctione, quod fur-[14]
     tum sine dolo malo non committitur. §198[§ 4] Sed et si credat aliquis

     inuito domino se rem contrectare, domino autem uolente id[15]


  1. §195. Inst. 4, 1, 6
  2. §196. fere =Inst. 4, 1 6
  3. §197. fere = Inst. 4, 1, 7
  4. §198. usque ad 136, 7 an neutro = Inst. 4, 1, 8.

  1. non sit] non si C
  2. adulter aut] adultera C, conf. Ca pag. 256
  3. teneat atqua C (conf. Ca pag. 290 uers. 19)
  4. admisset C
  5. causa Inst., causam Cn || amouet sed Inst., admouet et C || quis Inst., qui C || rem alienam C, alienam rem Inst.
  6. domino ex domito correctum C || contrectat Cn, contractat Inst. || re] rem C
  7. cenam inuitaturus Inst., cendam inutaturus rogauerit C (ex glossemate)
  8. gratia C, causa Inst. || commodatum C, commodatum sibi Inst. || longius Inst., longiuscum C, longius secum Goeschen
  9. 18-19 perduxisset Cn, equum perduxisset Inst.
  10. qui rebus Inst., quibus C
  11. utendas Inst., uttendas C || accepissent C, acceperint Inst.
  12. si intellegant id se] sunt elegant id se C, si se intellegant id Inst. || 21-22 intellexisset Inst., intellexissent C, conf. Ca pag. 265
  13. at Boecking, ut C, ac Inst. || credant Inst., credent C
  14. furti C, om. Inst. || distinctione Inst., distinctio est Cn, conf. Ca pag. 283 || quod Cn, quia Inst.
  15. contrectare] trectare C (conf. Ca pag. 260 uers. 3), commodatam sibi contrectare Inst.