Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/168

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
III §198-201
―― 136 ――


     fiat, dicitur furtum non fieri. unde illud quaesitum [et pro-[1]
     batum] est, cum Titius seruum meum sollicitauerit, ut quas-[2]
     dam res mihi subriperet et ad eum perferret, (et seruus) || id[3]       pg.180
     ad me pertulerit, ego, dum uolo Titium in ipso delicto depre-[4]
     hendere, permiserim seruo quasdam res ad eum perferre,[5]
     utrum furti an serui corrupti iudicio teneatur Titius mihi, an[6]
     neutro. responsum neutro eum teneri, furti ideo quod non
     inuito me res contrectauerit, serui corrupti ideo quod dete-[7]
     rior seruus factus non est. §199[§ 1] Interdum autem etiam liberorum[8]
     hominum furtum fit, ueluti si quis liberorum nostrorum qui
     in potestate nostra sint, siue etiam uxor quae in manu nostra[9]
     sit, siue etiam iudicatus uel auctoratus meus subreptus fue-[10]
     rit. §200[§ 2] Aliquando etiam suae rei quisque furtum committit, ue-[11]
     luti si debitor rem quam creditori pignori dedit, subtraxerit,[12]
     uel si bonae fidei possessori rem meam possidenti subripue-[13]
     rim: unde placuit eum qui seruum suum quem alius bona[14]
     fide possidebat, ad se reuersum celauerit, furtum commit-
     tere. §201[§ 3] Rursus ex diuerso interdum alienas res occupare et[15]
     usucapere concessum est, nec creditur furtum fieri, ueluti
     res hereditarias quarum heres non est nactus possessionem,
     nisi necessarius heres extet; nam necessario herede extante[16]
     placuit nihil pro herede usucapi posse. Item debitor rem[17]

     quam fiduciae causa creditori mancipauerit aut in iure cesse-


  1. §199. fere = Inst. 4, 1, 9
  2. §200. usque ad 14 subtraxerit = Inst. 4, 1, 10.
  3. §201. in superiore commentario] 2, §§ 59. 60

  1. et probatum Cn, om. Inst.
  2. sollicitauerit Inst., colligitaret C
  3. perferret Inst., perferet Cn || 3-4 (post perferret) Mommsen mauult: (et postquam seruus) id ad me pertulit ego etc.
  4. pertulerit Inst., pertulit Cn
  5. permiserim Goeschen, permi Cn, ad permisi ducunt Inst. || seruo Inst., serumuo C, conf. Ca pag. 302 inf. et pag. 299 uers. 15
  6. utrum Inst., q̄eumtrum (i. e. quaesitum est [ex glossemate] umtrum?) Cn || corrupti iudicio Inst., corruptioiudicium C (conf. Ca pag. 274 uers. 5 et uers. 11) || teneatur Inst., teneat C
  7. contrectarit Lachmann, contrectaret C || corruspti (sed expuncta s littera) C
  8. est C, sit Huschke || autem Cn, om. Inst. || etiam Inst., et C, conf. Ca pag. 267
  9. sint] aut s C aut sunt Cn (conf. Ca pag. 301 inf.) et nonnulli Inst. codd., sit meliores Inst. codd. || alterum nostra ex nostras correctum C
  10. iudicatus C, adiudicatus Huschke (conf. § 189) || fuerit Inst., queri? C (sed correcta prima littera), conf. Ca pag. XXXII inf.
  11. etiam Cn, autem etiam Inst. || suae Inst., sae C
  12. quam Inst., quae Cn, conf. Ca pag. 291 || creditori Inst., creditor C || pignori C, pignoris causa Inst.
  13. si] aut et aut ci C || possidenti in C ex glossemate irrepsisse suspicatur Mommsen
  14. serdum C
  15. interdum] inestdum Cn, conf. Ca pag. 304
  16. extet] esset? C || extate C
  17. posse. Item] possit Cn, conf. Ca pag. 273.