Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/169

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


III §201-205
―― 137 ――


     rit, secundum ea quae in superiore commentario rettulimus,[1]
     sine furto possidere et usucapere potest. §202[§ 1] Interdum furti te-
     netur qui ipse furtum non fecerit, qualis || est cuius ope con-[2]       pg.181
     silio furtum factum est: in quo numero est qui nummos tibi[3]
     excussit, ut eos alius subriperet, uel obstitit tibi, ut alius[4]
     subriperet, aut oues aut boues tuas fugauit, ut alius eas ex-[5]
     ciperet et hoc ueteres scripserunt de eo qui panno rubro[6]
     fugauit armentum. sed si quid per lasciuiam et non data[7]
     opera ut furtum committeretur, factum sit, uidebimus an[8]
     utilis actio dari debeat, cum per legem Aquiliam quae de[9]
     damno lata (est), etiam culpa puniatur.[10]
§203[§ 2]      Furti autem actio ei conpetit cuius interest rem saluam[11]
     esse, licet dominus non sit: itaque nec domino aliter con-
     petit quam si eius intersit rem non perire. §204[§ 3] unde constat[12]
     creditorem de pignore subrepto furti agere posse; adeo qui-[13]
     dem, ut quamuis ipse dominus, id est ipse debitor, eam[14]
     rem subripuerit, nihilo minus creditori conpetat actio furti.[15]
     §205[§ 4] Item si fullo polienda curandaue aut sarcinator sarcienda ue-[16]
     stimenta mercede certa acceperit eaque furto amiserit, ipse[17]
     furti habet actionem, non dominus, quia domini nihil inter-[18]
     est ea non periisse, cum iudicio locati a fullone aut sarcina-[19]

     tore suum consequi possit, si modo is fullo aut sarcinator rei[20]


  1. §202. usque ad 10 debeat fere = Inst. 4, 1, 11
  2. §203. = Inst. 4, 1, 13
  3. §204. = Inst. 4, 1, 14
  4. §205. usque ad 22 possit et inde ab 138, 1 nam = Inst. 4, 1, 15.

  1. secundum] dum C
  2. qui Inst., cum Cn, conf. Ca pag. 293 || ope C, ope et Inst.
  3. nummos tibi C, tibi nummos Inst.
  4. eos alius C, alius eos Inst. || surriperet C, raperet Inst. || uel Cn, aut Inst.
  5. surriperet aut Cn, rem tuam exciperet uel Inst. || fugauit C, fugauerit Inst.
  6. eo qui Inst., eo qui eo C
  7. quid] quis C, quid eorum Inst.
  8. commiteretur Cn, admitteretur Inst. || sit C, est Inst. || an] ā· (i. e. aut?) Cn, conf. Ca pag. 255 inf.
  9. actio Inst., atque C, conf. Ca pag. 305 uers. 12 || dari Inst., deari C || aliquiliam C
  10. est addidit Goeschen (conf. Ca pag. 265 inf.)
  11. actio Inst., aoue C, conf. Ca pag. 305 l. l.
  12. eius intersit Inst., eum insit C (conf. Ca pag. 304 uers. 25)
  13. posse Cn; posse, etiamsi idoneum debitorem habeat, quia expedit ei pignori potius incumbere quam in personam agere Inst.
  14. quamuis Inst., que ū Cn, conf. Ca pag. 297 uers. 23 et uers. 28 et pag. 290 uers. 6 || dominus id est ipse C, om. Inst.
  15. conpetat Cn, competit Inst.
  16. polienda Inst., pullienda C
  17. eaque Inst., eaqua C, conf. Ca pag. 290
  18. interest Inst., id est Cn, conf. Ca pag. 272
  19. ea] ia? C, eam rem Inst. || perisse C, perire Inst.
  20. suum sequi C (conf. Ca pag. 260 uers. 3), rem suam persequi Inst. || posset (uel possset [conf. Ca pag. 284 inf.]) Cn, potest Inst. || sarcinator rei praestandae] sarcitor rem praestande pic (vel ᵱse [id est per se] vel fse vel ra vel similia] C; sarcitor formam in uicinia formae sarcinator uix admisit Gaius.