Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/170

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
III §205-209
―― 138 ――


     praestandae sufficiat; nam si soluendo non est, tunc quia ab
     eo dominus suum consequi non potest, ipsi furti actio con-[1]
     petit, quia hoc casu ipsius interest rem saluam esse. §206[§ 1] Quae[2]
     de fullone || aut sarcinatore diximus, eadem transferemus et[3]       pg.132
     ad eum cui rem commodauimus: nam ut illi mercedem ca-[4]
     piendo custodiam praestant, ita hic quoque utendi commo-[5]
     dum percipiendo similiter necesse habet custodiam praestare.[6]
     §207[§ 2] sed is apud quem res deposita est, custodiam non praestat,[7]
     tantumque in eo obnoxius est si quid ipse dolo (malo) fece-[8]
     rit; qua de causa (si) res ei subrepta fuerit, quia restituen-[9]
     dae eius nomine depositi non tenetur, nec ob id eius interest[10]
     rem saluam esse, furti [itaque] agere non potest, sed ea[11]
     actio domino conpetit.
§208[§ 3]      In summa sciendum est quaesitum esse an inpubes rem[12]
     alienam amouendo furtum faciat: plerisque placet, quia fur-[13]
     tum ex adfectu consistit, ita demum obligari eo crimine in-[14]
     puberem, si proximus pubertati sit et ob id intellegat se de-[15]
     linquere.
§209[§ 4]      Qui res alienas rapit, tenetur etiam furti: quis enim[16]
     magis alienam rem inuito domino contrectat quam qui[17]
     (ui) rapit? itaque recte dictum est eum inprobum furem[18]

     esse; sed propriam actionem eius delicti nomine praetor in-[19]



  1. ↑ §206. fere = Inst. 4, 1, 16
  2. ↑ §207. = Inst. 4, 1, 17
  3. ↑ §208. = Inst. 4, 1, 18
  4. ↑ §209. = Inst. 4, 2 pr.


  1. ↑ dominus suum] dominus sim C, suum dominus Inst. || potest C, possit Inst. || ipsi C, ipsi domino Inst.
  2. ↑ 3-4 quae de Inst., deque C
  3. ↑ aut Cn, et Inst. || sarcinatore Inst., sarcitore C
  4. ↑ illi ex illu correctum C1 || 5-6 capiendo C, accipiendo Inst.
  5. ↑ ita hi quoque utendo commodum percipiendo Cn, ita is quoque qui commodum utendi percipit Inst.
  6. ↑ necesse habet Inst., necessese habent C, conf. Ca pag. 265
  7. ↑ deposita est Inst., depositae C, conf. Ca pag. 266 || praestat Inst., praestatum Cn, conf. Ca pag. 305 uers. 26
  8. ↑ tantumque C, sed tantum Inst. || malo Inst., om. C (conf. Ca pag. 264 uers. 1)
  9. ↑ causa si Inst., ḡ Cn (conf. Ca pag. 259) || quia restituendae Inst., quae (conf. Ca pag. 293) restituendaē Cn, conf. Ca pag. 312
  10. ↑ nomine Inst., nonomninoe C, conf. Ca pag. 282 || depositi Inst., depositie C
  11. ↑ itaque Cn, om. Inst. || sed Inst., et C || ea C, furti Inst.
  12. ↑ quaesitum Inst., quasitum C, conf. Ca pag. 290
  13. ↑ alienam amouendo Inst., alieno uendo C, conf. Ca pag. 280 || plerisque Cn, et Inst.
  14. ↑ affectu Inst., adiectum C
  15. ↑ proximus Inst., proximusm Cn
  16. ↑ etiam] et C (conf. Ca pag. 267), quidem etiam Inst.
  17. ↑ contrectat Inst., tretat C, conf. Ca pag. 260 uers. 3
  18. ↑ ui Inst., om. C || itaque? Cn (conf. Ca), ideoque Inst. || recte dictum Inst., rectum C
  19. ↑ set C, sed tamen Inst. || actionem Inst., actione Cn || delicti Inst., lecti C || nomine Inst., nomen C, conf. Ca pag. 282.