troduxit, quae appellatur ui bonorum raptorum, et est in-
tra annum quadrupli [actio], post annum simpli: quae actio[1]
utilis est, etsi quis unam rem, licet minimam, rapuerit.[2]
§210[§ 1] Damni iniuriae actio constituitur per legem Aquiliam,[3]
cuius primo capite cautum est, (ut) si quis hominem alie-[4]
num || alienamue quadrupedem quae pecudum numero sit,[5] pg.18
iniuria occiderit, quanti ea res in eo anno plurimi fuerit,[6]
tantum domino dare damnetur. §211[§ 2] iniuria autem occidere in-[7]
tellegitur, cuius dolo aut culpa id acciderit, nec ulla alia[8]
lege damnum quod sine iniuria datur, reprehenditur; itaque[9]
inpunitus est qui sine culpa et dolo malo casu quodam dam-
num committit. §212[§ 3] Nec solum corpus in actione huius legis
aestimatur; sed sane si seruo occiso plus dominus capiat[10]
damni quam pretium serui sit, id quoque aestimatur, ueluti[11]
si seruus meus ab aliquo heres institutus antequam iussu
meo hereditatem cerneret, occisus fuerit: non enim tantum[12]
ipsius pretium aestimatur, sed et hereditatis amissae quan-
titas. item si ex gemellis uel ex comoedis uel ex sympho-[13]
niacis unus occisus fuerit, non solum occisi fit aestimatio,
sed eo amplius (id) quoque conputatur quod ceteri qui super-[14]
sunt, depretiati sunt. idem iuris est etiam si ex pari mula-
rum unam uel etiam ex quadrigis equorum unum occiderit.[15]
§213[§ 4] Cuius autem seruus occisus est, is liberum arbitrium habet
uel capitali crimine reum facere eum qui occiderit, uel hac[16]
lege damnum persequi. §214[§ 5] Quod autem adiectum est in hac[17]
lege qvanti in eo anno plvrimi ea res fverit, illud efficit,
si clodum puta aut luscum seruum occiderit, qui in eo
- ↑ §210. = Inst. 4, 3 pr.
- ↑ §211. init. conf. Inst. 4, 3, 2
- ↑ §212. conf. Inst. 4, 3, 10
- ↑ §213. conf. Inst. 4, 3, 11
- ↑ §214. conf. Inst. 4, 3, 9.
- ↑ quiadrupli (conf. Ca pag. 289 inf.) actio Cn, quadrupli Inst.
- ↑ etsi] set si C, etiamsi Inst. || unam Inst., unuam C
- ↑ constituitur Inst., constituit C
- ↑ ut Inst., om. C
- ↑ alienamue Inst., eamue C || quae pecudum Inst., qua (conf. Ca pag. 290) recudum C
- ↑ aut fuit C aut fortasse fuerit Cn, fuit Inst.
- ↑ tantum C Inst.; tantum aes habent legis uerba (Dig. 9, 2, 2 pr.) || iniuria Inst., is iniuria C
- ↑ aut] a C, conf. Ca pag. 256
- ↑ reprehendic Cn, conf. Ca pag. 285 inf. et pag. 307
- ↑ si] i C
- ↑ sit id] sid C
- ↑ occisos C
- ↑ syponiacis C
- ↑ id quoque Inst., qui Cn, conf. Ca pag. 297 || quod ceteri qui supersunt depertiatis (uel depertiati sunt) Cn, quanto depretiati sunt qui supersunt Inst.
- ↑ quadrigis C, quadriga Inst.
- ↑ capitali crimine C, capitalis criminis Inst.
- ↑ adiectum] adistum C.