Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/172

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
III §214-217
―― 140 ――


     anno integer (fuerit, ut non quanti fuerit, cum occideretur,[1]
     sed quanti in eo anno plurimi) fuerit, aestimatio fiat; quo fit,[2]
     ut quis plus interdum consequatur quam ei damnum || da-[3]       pg.184
     tum est.
§215      Capite secundo (aduersus) adstipulatorem qui pecuniam[4]
     in fraudem stipulatoris acceptam fecerit, quanti ea res est,[5]
     tanti actio constituitur. §216 qua et ipsa parte legis damni nomine[6]
     actionem introduci manifestum est; sed id caueri non fuit[7]
     necessarium, cum actio mandati ad eam rem sufficeret; nisi[8]
     quod ea lege aduersus infitiantem in duplum agitur.
§217[§ 1]      Capite tertio de omni cetero damno cauetur. itaque si[9]
     quis seruum uel eam quadrupedem quae pecudum (numero[10]
     est, uulnerauerit, siue eam quadrupedem quae pecudum)
     numero non est, ueluti canem, aut feram bestiam, ueluti ur-[11]
     sum, leonem, uulnerauerit uel occiderit, hoc capite actio[12]
     constituitur: in ceteris quoque animalibus, item in omnibus[13]
     rebus quae anima carent, damnum iniuria datum hac parte[14]
     uindicatur; si quid enim ustum aut ruptum aut fractum (fue-[15]
     rit), actio hoc capite constituitur, quamquam potuerit sola rupti[16]
     appellatio in omnes istas causas sufficere: ruptum (enim intel-[17]
     legitur quod quoquo modo corruptum) est; unde non solum
     usta [aut rupta] aut fracta, sed etiam scissa et conlisa et effusa[18]

     et quoquo modo uitiata aut perempta atque deteriora facta[19]


  1. §217. = Inst. 4, 3, 13.

  1. 1-2 ( ) e. g. additum ducibus ex parte Institutionibus (conf. etiam Dig. 9, 2, 21, 2); Huschke haec temptauit: (fuerit, ut non quanti clodus aut luscus, sed quanti integer)
  2. fuerit Inst., fuit? C
  3. quis̄ (sic) C, conf. Ca pag. 312 || interdum] indum, conf. Ca pag. 304 || consequatur] sequatur Cn, conf. Ca pag. 260 uers. 3
  4. aduersus addidit Poeschmann (conf. Ca pag. 256 uers. 27
  5. est] ēe C, conf. Ca pag. 266)
  6. qua] quam Cn, conf. Ca pag. 289 inf.
  7. introduci manifestum est] introducim' fe (id est introducimus factum est?) Cn, conf. Ca pag. 278
  8. manddati? C
  9. cauetur Inst., cauet C
  10. 12-13 ( ) additum ex Inst.
  11. non est Inst., de C (conf. Ca pag. 281 inf.) || alterum ueluti] uel Cn, conf. Ca pag. 311 inf. || ueluti ursum leonem om. Inst., expectes ueluti ursum uel leonem
  12. uel Cn, aut Inst. || hoc Inst., ca hoc uel ea hoc C
  13. constituitur Inst., constituit C || animalibus Cn, omnibus animalibus Inst.
  14. quae Inst., qua C, conf. Ca pag. 290
  15. 18-19 ( ) additum ex Inst.
  16. hoc C, ex hoc Inst. || quamquam Inst., quoque Cn, conf. Ca pag. 291 inf. || potuerit C, poterit Inst.
  17. 20-21 ( ) additum ex Inst.
  18. aut rupta Cn, om. Inst. || etiam Inst., et? C, conf. Ca pag. 267
  19. uitiata aut Cn, om. Inst. (non male).