Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/173

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


III §217-220
―― 141 ――


     hoc uerbo continentur. §218[§ 1] Hoc tamen capite non quanti in eo
     anno, sed quanti in diebus xxx proximis ea res fuerit, dam-[1]
     natur is qui damnum dederit; ac ne plvrimi quidem uerbum
     adicitur: et ideo quidam putauerunt liberum esse iudici ad[2]
     id tempus ex diebus xxx aestimationem redigere, quo plu-
     rimi || res fuerit, uel ad id quo minoris fuerit: sed Sabino[3]       pg.135
     placuit proinde habendum ac si etiam hac parte plvrimi uer-[4]
     bum adiectum esset; nam legis latorem contentum fuisse[5]
     (quod prima parte eo uerbo usus esset. Ceterum) §219[§ 2] placuit ita[6]
     demum ex ista lege actionem esse, si quis corpore suo dam-[7]
     num dederit; ideoque alio modo damno dato utiles actiones[8]
     dantur, ueluti si quis alienum hominem aut pecudem inclu-[9]
     serit et fame necauerit, aut iumentum tam uehementer ege-
     rit, ut rumperetur; item si quis alieno seruo persuaserit, ut[10]
     in arborem ascenderet uel in puteum descenderet, et is[11]
     ascendendo aut descendendo ceciderit (et) aut mortuus fue-[12]
     rit aut aliqua parte corporis laesus sit; sed si quis alienum[13]
     seruum de ponte aut ripa in flumen proiecerit et is suffoca-[14]
     tus fuerit, corpore suo damnum dedisse eo quod proiecerit,[15]
     non difficiliter intellegi potest.[16]

§220[§ 3]      Iniuria autem committitur non solum cum quis pugno[17]


  1. §218. usque ad 4 adicitur = Inst. 4, 3, 14 et; §218 inde ab 6 sed fere = Inst. 4, 3, 15
  2. §219. fere = 4, 3, 16
  3. §220. fere = Inst. 4, 4, 1.

  1. proximis Inst., proximus Cn || ea C, om. Inst. || 2-3 damnat C, obligatur Inst.
  2. puputauerunt C || iudicium C, conf. Ca pag. 274
  3. quo] quod C, conf. Ca pag. 293 inf.
  4. aut proinde aut perinde Cn, perinde Inst. || hauendum C, habendam aestimationem Inst. || si etiam Inst., set C, conf. Ca pag. 267 uers. 12 || plurimi Inst., plurimir uel plurimip C
  5. esset Cn, fuisset Inst. || legibus C, conf. Ca pag. 275 inf. || fuisse Inst., fuisse et C
  6. ( ) additum ducibus Institutionibus
  7. ista C, hac Inst. (concinnius) || corpore C, praecipue corpore Inst.
  8. ideoque Inst., quo Cn
  9. dant C, dari solent Inst. || alienum hominem C, hominem alienum Inst. || aut Inst., an C, conf. Ca pag. 256 || pecudem C, pecus Inst. || 12-13 incluserit et iame necauerit C, ita incluserit ut fame necaretur Inst.
  10. item Cn, aut pecus in tantum exagitauerit ut praecipitaretur aut Inst.
  11. is Inst., si C
  12. aut descendendo cecideri aut mortuus Cn ('conf. Ca pag. XXXII inf.), uel descendendo aut mortuus Inst. (fortasse recte)
  13. sit C, erit Inst. || sed Inst., itemp C (conf. Ca pag. 273 uers. 21)
  14. seruum Inst., s|seruum? Cn, conf. Ca pag. 302 inf. || aut Inst., an C, conf. Ca pag. 256 || proiecerit Cn, deiecerit Inst.
  15. corpore suo damnum dedisse eo quod proiecerit] quamquam (uel quamuis) hic corpore suo damnum dedisset eo quod proiecerit Cn, eo quod proiecerit corpore suo damnum dedisse Inst.
  16. potest C, poterit Inst.
  17. committitur Inst., committit· C, conf. Ca pag. 306.