Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/174

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
III §220-223
―― 142 ――


     puta aut fuste percussus uel etiam uerberatus erit, sed etiam[1]
     si cui conuicium factum fuerit, siue quis bona alicuius quasi[2]
     debitoris sciens eum nihil sibi debere proscripserit, siue quis[3]
     ad infamiam alicuius libellum aut carmen scripserit, siue quis
     matrem familias aut praetextatum adsectatus fuerit, et deni-[4]
     que aliis pluribus modis. §221[§ 1] Pati autem iniuriam uidemur non[5]
     solum per nosmet ipsos, sed etiam per liberos nostros quos
     in potestate habemus, || item per uxores nostras, quamuis[6]       pg. 136
     in manu nostra (non) sint; itaque si filiae meae quae Titio[7]
     nupta est, iniuriam feceris, non solum filiae nomine tecum
     agi iniuriarum potest, uerum etiam meo quoque et Titii no-[8]
     mine. §222[§ 2] Seruo autem ipsi quidem nulla iniuria intellegitur[9]
     fieri, sed domino per eum fieri uidetur: non tamen isdem[10]
     modis quibus etiam per liberos nostros uel uxores iniu-[11]
     riam pati uidemur, sed ita cum quid atrocius commissum
     fuerit, quod aperte in contumeliam domini fieri uidetur,[12]
     ueluti si quis alienum seruum uerberauerit; et in hunc casum
     formula proponitur; at si quis seruo conuicium fecerit uel[13]
     pugno eum percusserit, non proponitur ulla formula nec[14]
     temere petenti datur.[15]
§223[§ 3]      Poena autem iniuriarum ex lege xii tabularum propter[16]
     membrum quidem ruptum talio erat; propter os uero
     fractum aut conlisum trecentorum assium poena erat, si[17]
     libero os fractum erat; at si seruo, cl: propter ceteras uero

     iniurias xxv assium poena erat constituta. et uidebantur illis[18]



  1. ↑ §221. fere = Inst. 4, 4, 2
  2. ↑ §222. usque ad 19 percusserit fere = Inst. 4, 4, 3
  3. ↑ §223. usque ad 23 fractum = Inst. 4, 4, 7.


  1. ↑ fuste percussus Cn, fustibus caesus Inst. || uerberatus Inst., iuberatus C, conf. Ca pag. 309 inf. || alterum etiam Inst., et? C (conf. Ca¸ pag. 267 uers. 12)
  2. ↑ bona Inst. uon C
  3. ↑ eum nihil Cn, nihil eum Inst. || sibi debere Inst., sibi debere sibi C || siue C, uel si Inst.
  4. ↑ familias Inst., familiam C, conf. Ca pag. 267 uers. 34. 35
  5. ↑ pati autem] ad pati autem ducunt Inst., spatia C, conf. Ca pag. 257
  6. ↑ quamuis Lachmann, c· (i. e. cum?) Cn, conf. Ca pag. 297
  7. ↑ non om. C, conf. Ca pag. 281 inf. || filiae Inst., ueltiae filiae C
  8. ↑ agi iniuriarum C, iniuriarum agi Inst. || verum C, sed Inst. || 11-12 nomine Inst., nomen C, conf. Ca pag. 282
  9. ↑ quidem Inst., quod Cn, conf. Ca pag. 296 || 12-13 intellegit fieri C, fieri intellegitur Inst.
  10. ↑ tamen] conf. Ca pag. 308 uers. 8
  11. ↑ uel C, et Inst.
  12. ↑ quod Cn et Inst. codices aliquot, et quod Institutionum codices alii cum Theophilo || aperte Inst., aptem C || in C, ad Inst. || contumeliam Inst., tum eliam Cn, conf. Ca pag. 260 uers. 3 || fieri uidetur Cn, respicit Inst.
  13. ↑ quis Inst., qui C
  14. ↑ proponit C
  15. ↑ potenti C
  16. ↑ lege Inst., legum C, conf. Ca pag. 276 || tabularum Inst., tabulas C, conf. Ca pag. 307
  17. ↑ erat] erat ueluti Cn
  18. ↑ erit C.