Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/175

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


III §223-IV §2
―― 143 ――


     temporibus in magna paupertate satis idoneae istae pecunia-[1]
     riae poenae. §224[§ 1] sed nunc alio iure utimur: permittitur enim[2]
     nobis a praetore ipsis iniuriam aestimare, et iudex uel[3]
     tanti condemnat quanti nos aestimauerimus, uel minoris,
     prout ei uisum fuerit; sed cum atrocem iniuriam praetor ||[4]
     aestimare soleat, si simul constituerit quantae pecuniae eo       pg.187
     nomine fieri debeat uadimonium, hac ipsa quantitate taxa-[5]
     mus formulam, et iudex quamuis possit uel minoris dam-[6]
     nare, plerumque tamen propter ipsius praetoris auctorita-
     tem non audet minuere condemnationem. §225[§ 2] Atrox autem
     iniuria aestimatur uel ex facto, ueluti si quis ab aliquo uul-
     neratus aut uerberatus fustibusue caesus fuerit; uel ex loco,[7]
     ueluti si cui in theatro aut in foro iniuria facta sit; uel ex
     persona, ueluti si magistratus iniuriam passus fuerit, uel
     senatori ab humili persona facta sit iniuria. ||[8]
           pg.188

――――――――






(COMMENTARIVS QVARTVS.)


§1      ||―――――――――――――――――――――――――|[9]       pg.189
     ― quot genera actionum sint, uerius uidetur duo esse, in |
     rem et in personam: nam qui iiii esse dixerunt ex sponsio-[10]
     num generibus, non animaduerterunt quasdam species actio-
     num inter genera se rettulisse. §2 In personam actio est qua
     agimus cum aliquo qui nobis uel ex contractu uel, ex delicto[11]

     obligatus est, id est cum intendimus dare, facere, praestare[12]


  1. §224. usque ad 5 fuerit fere = Inst. 4, 4, 7
  2. §225. fere = Inst. 4, 4, 9

  1. 1-2 pecuniariae poenae Goeschen, pecuniae penae|ne C (conf. Ca pag. 266 uers. 19)
  2. ad permittitur ducunt Inst., promittit Cn
  3. ipsis Inst., siis C
  4. prout ei Inst., pro illu Cn || uisum C, sed duabus primis litteris ex tit correctis
  5. taxamur C
  6. quamuis] qui C, conf. Ca pag. 297 || uel C, rectius omitti intellexit van der Hoeven
  7. aut uerberatus fustibusue caesus fuerit Cn, fuerit uel fustibus caesus Inst.
  8. senatoribus C, si senatori Inst. || persona Cn, om. Inst. || facta sit iniuria C, iniuria facta sit Inst. || in libri fine C habet haec: lib· iii· explic.
  9. Huschke (conf. Inst. 4, 6 pr.) haec supplet: Superest ut de actionibus loquamur. Et si quaera|mus, quot genera etc.
  10. dixerunt] dixerin C, conf. Ca pag. 299 inf.
  11. agimus] agimus quotiens Cn || delicto] delictum Cn (conf. Ca pag. 305)
  12. praestarie Cn.