Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/182

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
IV §27-31
―― 150 ――


     dicebatur autem ea pecunia quae stipendii nomine daba-
     tur, aes militare: item propter eam pecuniam licebat pig-
     nus capere, ex qua equus emendus erat, quae pecunia[1]
     dicebatur aes equestre: item propter eam pecuniam, ex
     qua hordeum equis erat conparandum, quae pecunia dice-[2]
     batur aes hordiarium. §28 Lege autem introducta est pigno-
     ris capio ueluti lege xii tabularum aduersus eum qui ho-
     stiam emisset nec pretium redderet; item aduersus eum[3]
     qui mercedem non redderet pro eo iumento quod quis ideo
     locasset, ut inde pecuniam acceptam in dapem, id est in[4]
     sacrificium, inpenderet;|| item lege censoria data est pigno-       pg.198
     ris capio publicanis uectigalium publicorum populi Romani[5]
     aduersus eos qui aliqua lege uectigalia deberent. §29 Ex om-[6]
     nibus autem istis causis certis uerbis pignus capiebatur,
     et ob id plerisque placebat hanc quoque actionem legis
     actionem esse; quibusdam autem (contra) placebat, primum[7]
     quod pignoris capio extra ius peragebatur, id est non apud[8]
     praetorem, plerumque etiam absente aduersario, cum alio-[9]
     quin ceteris actionibus non aliter uti possent quam apud[10]
     praetorem praesente aduersario, praeterea quod nefasto[11]
     quoque die, id est quo non licebat lege agere, pignus capi[12]
     poterat.
§30      Sed istae omnes legis actiones paulatim in odium ue-
     nerunt: namque ex nimia subtilitate ueterum qui tunc iura[13]
     condiderunt, eo res perducta est, ut uel qui minimum er-
     rasset, litem perderet; itaque per legem Aebutiam et duas[14]
     Iulias sublatae sunt istae legis actiones effectumque est, ut[15]
     per concepta uerba, id est per formulas litigemus. §31 tan-[16]
     tum ex duabus causis permissum est lege agere, damni[17]
     infecti et si centumuirale iudicium futurum est. sane qui-[18]
     dem cum ad centumuiros itur, ante lege agitur sacramento[19]

     apud praetorem urbanum uel peregrinum [praetorem];




  1. equus Savigny, eciuis C
  2. qua] quae Cn, conf. Ca pag. 289 inf.
  3. item] it C, conf. Ca pag. 273
  4. lacasset C || accepta C || dapem Savigny, darem C
  5. captio C (conf. Ca pag. 315 uers. 39)
  6. leges C, conf. Ca pag. 276
  7. contra exempli gratia additum est duce Boeckingio (conf. Ca pag. 260 uers. 13)
  8. captio C (conf. Ca pag. 315 uers. 39)
  9. praetorem] p· r· (i. e. populum Romanum) Cn, conf. Ca pag. 288 inf. | absentem C
  10. possent Lachmann, posset Cn
  11. nefacto C
  12. die] de C, conf. Ca pag. 263
  13. namqui Cn, conf. Ca pag. 290
  14. litem Goeschen, it C, conf. Ca pag. 304 uers. 16
  15. effectumque est] conf. Ca pag. 290 uers. 13
  16. litigemus ex litigatores correctum? Cn
  17. est Goeschen, est id legis actionem facere Cn (ex glossemate)
  18. futurum] furum? Cn || 30-31 quidem] q? Cn, conf. Ca pag. 296 inf.
  19. gentum uiros Cn.