damni uero infecti nemo uult lege agere, sed potius sti-
pulatione quae in edicto proposita est, obligat aduersarium[1]
suum, idque et commodius ius et plenius est. per pignoris ||[2]
capionem―――――――――――――――――――――|―[3] pg.199
(25 uersus in C legi nequeunt) ――――――――――――――||
apparet. §32 Item in ea forma quae publicano proponitur,[4] pg.200
talis fictio est, ut quanta pecunia olim, si pignus captum
esset, id pignus is a quo captum erat, luere deberet,
tantam pecuniam condemnetur. §33 Nulla autem formula ad
condictionis fictionem exprimitur: siue enim pecuniam siue[5]
rem aliquam certam debitam nobis petamus, eam ipsam[6]
dari nobis oportere intendimus; nec ullam adiungimus con-
dictionis fictionem; itaque simul intellegimus eas formulas
quibus pecuniam aut rem aliquam nobis dari oportere in-[7]
tendimus, sua ui ac potestate ualere; eiusdem naturae
sunt actiones commodati, fiduciae, negotiorum gestorum et
aliae innumerabiles.
§34 Habemus adhuc alterius generis fictiones in quibus-[8]
dam formulis, ueluti cum is qui ex edicto bonorum pos-
sessionem petiit, ficto se herede agit: cum enim praetorio[9]
iure, non legitimo succedat in locum defuncti, non habet[10]
directas actiones, et neque id quod defuncti fuit, potest
intendere svvm esse, neque id quod ei debebatur, potest[11]
intendere (dari) sibi oportere; itaque ficto se herede in-[12]
tendit uelut hoc modo ivdex esto. si a. | agerivs (id est ipse[13]
actor) l. titio heres esset, tvm (si evm) fvndvm | de qvo[14]
agitvr, ex ivre qviritivm eivs esse oporteret; et si ――[15]
de――――, | praeposita simili fictione heredis ita sub-[16]
icitur tvm si pare|ret n. negidivm (a.) agerio sestertivm x milia[17]
- ↑ quam Cn, conf. Ca pag. 290
- ↑ idque] itaque Cn
- ↑ in codicis C pagina 199 Gaius adiecit ea quae de legis actione per pignoris capionem addenda erant; deinde ad formulas redibat, quae ad fictionem legis actio nis exprimebantur
- ↑ Item Goeschen, cont Cn, conf. Ca pag. 260 et pag. 273
- ↑ pecunia C
- ↑ eam ex lam correctum? C
- ↑ dari Goeschen, dare C, conf. Ca pag. 264
- ↑ alteriusa Cn teste Bluhmio
- ↑ petjt C
- ↑ iure] iurees C || hauent C, conf. Ca pag. 265
- ↑ duce fere Hollwegio suppletum est
- ↑ dari om. C, conf. Ca pag. 264 uers. 18
- ↑ A.] aulius C || est] aut esi C aut est si Cn
- ↑ l. titio et esset tvm uerba quam incerta codicis Cn fide nitantur, conf. Ca
- ↑ eivs esse] fuisse C teste Bluhmio || fortasse fuit si.... debeatur pecunia (i. e. p̄ēc̄• in Cn?) uel simile aliquid (uix si qua debeatur pecunia), conf. Ca
- ↑ ad fictione heredis nescio an ducere uideatur lectio Goescheniana, conf. Ca
- ↑ pareret Mommsen, p(a)|ret C || a. agerio Goeschen, a C, conf. Ca pag. 256.