Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/184

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
IV §34-38
―― 152 ――


     dare oportere. §35 Similiter et bonorum emptor ficto se he-
     rede agit; sed interdum et alio modo agere solet: || nam       pg.201
     ex persona eius cuius bona emerit, sumpta intentione con-
     uertit condemnationem in suam personam, id est ut quod
     illius esset uel illi dari oporteret, eo nomine aduersarius[1]
     huic condemnetur: quae species actionis appellatur Ruti-[2]
     liana, quia a praetore P. Rutilio, qui et bonorum uendi-
     tionem introduxisse dicitur, conparata est. superior autem[3]
     species actionis, qua ficto se herede bonorum emptor agit,[4]
     Seruiana (uocatur. §36 Item usucapio fingitur in ea actione,[5]
     quae Publiciana) uocatur: datur autem haec actio ei qui
     ex iusta causa traditam sibi rem nondum usucepit eamque
     amissa possessione petit; nam quia non potest eam ex ivre[6]
     qviritivm svam esse intendere, fingitur rem usucepisse et
     ita quasi ex iure Quiritium dominus factus esset intendit,[7]
     ueluti hoc modo ivdex esto. si qvem hominem a. agerivs emit[8]
     (et) is ei traditvs est, anno possedisset tvm si evm homi-
     nem de qvo agitvr ex ivre qviritivm eivs esse oporteret et[9]
     reliqua. §37 Item ciuitas Romana peregrino fingitur, si eo
     nomine agat aut cum eo agatur, quo nomine nostris legi-
     bus actio constituta est, si modo iustum sit eam actionem
     etiam ad peregrinum extendi: ueluti si furti agat peregri-[10]
     nus aut cum eo (agatur; nam si cum eo) agatur, formula[11]
     ita concipitur ivdex esto. si paret (a dione hermaei filio[12]
     fvrtvm factvm esse l. titio, aut si paret ope) consiliove
     dionis hermaei filii fvrtvm factvm esse paterae avreae, qvam[13]
     ob rem evm, si civis romanvs esset, pro fvre damnvm decidere[14]
     oporteret et reliqua; item si peregrinus furti agat, ciuitas
     ei Romana fingitur. similiter si ex lege Aquilia peregrinus
     damni || iniuriae agat aut cum eo agatur, ficta ciuitate Ro-[15]       pg.202
     mana iudicium datur. §38 Praeterea aliquando fingimus aduer-[16]
     sarium nostrum capite deminutum non esse: nam si ex

     contractu nobis obligatus obligataue sit et capite deminu-




  1. illi ex illu correctum C || dari Goeschen, dare C, conf. Ca pag. 264
  2. appellatu C
  3. est Goeschen, esse Cn, conf. Ca pag. 266
  4. agit Goeschen, aut agis aut egis C
  5. 10-11 ( ) exempli gratia additum est
  6. amissa] admissat C || possessionem? Cn, conf. Ca pag. 281
  7. quasi] quas C
  8. ueluti] conf. Ca pag. 311 uers. 21
  9. agit C || ex ivre qviritivm eivs Huschke, eius ex iure quiritium Cn
  10. furtum C, conf. Ca pag. 305 inf.
  11. () ad sensum e. g. additum est || posterius agatur] agat C || formula] in formula C
  12. 24-25 ( ) ad sensum addidit Goudsmit
  13. dionis hermaei] dihoniser· mei C, conf. Ca pag. XXVI || filii] filio C (conf. Ca pag. 268 uers. 29 seq.)
  14. pro] per Cn
  15. agatur] agat C
  16. 31-32 aduersarium Hugo, adcontrarium uel adcontratrarium Cn.