Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/185

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


IV §38-44
―― 153 ――


     tus deminutaue fuerit, uelut mulier per coemptionem, mas-[1]
     culus per adrogationem, desinit iure ciuili debere nobis,
     nec directo intendi potest dare eum eamue oportere; sed[2]
     ne in potestate eius sit ius nostrum corrumpere, intro-
     ducta est contra eum eamue actio utilis rescissa capitis[3]
     deminutione, id est in qua fingitur capite deminutus de-
     minutaue non esse.
§39      Partes autem formularum hae sunt: demonstratio, in-
     tentio, adiudicatio, condemnatio. §40 Demonstratio | est ea
     pars formulae, quae ――――――――――, ut demon|-[4]
     stretur res de qua agitur, uelut haec pars formulae qvod
     a. agerivs n. negidio hominem vendidit, item haec qvod a.[5]
     agerivs (apvd) n. negidivm hominem deposvit. §41 Intentio est ea
     pars formulae, qua actor desiderium suum concludit, uelut
     haec pars formulae si paret n. negidivm a. agerio sester-
     tivm x milia dare oportere, item haec qvidqvid paret n.
     negidivm a. agerio dare facere (oportere), item haec si paret[6]
     hominem ex ivre qviritivm a. agerii esse. §42 Adiudicatio est ea[7]
     pars formulae, qua permittitur iudici rem alicui ex litigato-
     ribus adiudicare, uelut si inter coheredes familiae ercis-
     cundae agatur, aut inter socios communi diuidundo, aut
     inter uicinos finium regundorum: nam illic ita est qvantvm[8]
     adivdicari oportet, ivdex titio adivdicato. §43 Condemnatio est[9]
     ea pars formulae, qua iudici condemnandi || absoluendiue       pg.203
     potestas permittitur, uelut haec pars formulae ivdex n. ne-[10]
     gidivm a. agerio sestertivm x milia condemna. si non paret ab-
     solve; item haec ivdex n. negidivm a. agerio dvmtaxat (x milia)[11]
     condemna. si non paret absolvito; item haec ivdex n. negidivm[12]
     a. agerio condemnato et reliqua, ut non adiciatur dvmtaxat (x)[13]
     milia). §44 Non tamen istae omnes partes simul inueniuntur, sed[14]
     (――――) quaedam inueniuntur, quaedam non inueniuntur.[15]

     certe intentio aliquando sola inuenitur, sicut in praeiudiciali-[16]




  1. fuerint Cn
  2. potest] psiui? (i. e. potest sibi?) Cn; possis e. g. etiam potest nobis temptare
  3. contra] actio contra Cn
  4. incertae codicis Cn reliquiae ad quae praecipue ideo inseritur, ut etc. ducere uidentur, quae lectio ferri non potest; expectes e. g. quae principio ideo ponitur, ut etc. || demo(n)straretur C
  5. 12-13 a. agerivs apvd] ā ā Cn (conf. Ca pag. 256 uers. 17 et pag. 257 uers. 6)
  6. oportere om. C, conf. Ca pag. 263 uers. 23
  7. hominem? Cn, hominem stichvm Huschke non male
  8. quantam? Cn
  9. titio C, audacior sit qui tantvm pro titio scribat, conf. Ca pag. 308 uers. 22
  10. promittitur Cn
  11. dumtaxant C
  12. non] n? C, conf. Ca pag. 281 inf.
  13. condemnato] x milia condemnato C'n (conf. infra uers. 29-30) || 29-30 ( ) addidit (ex superioribus) Huschke
  14. 30-31 Mommsen adnotat expectari talia fere: sed (abesse potest una aliaue; item solae) quaedam inueniuntur etc.
  15. alterum inueniuntur] inueniunt C
  16. inuenit C.