Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/186

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
IV §44-47
―― 154 ――


     bus formulis, qualis est qua quaeritur, aliquis libertus sit, uel
     quanta dos sit, et aliae conplures; demonstratio autem et ad-
     iudicatio et condemnatio numquam solae inueniuntur, nihil[1]
     enim omnino (demonstratio) sine intentione uel condemnatione[2]
     ualet; item condemnatio sine demonstratione uel intentione,
     uel adiudica(tio item sine demonstratione uel inten)tione nullas[3]
     uires habet, (et) ob id numquam solae inueniuntur.[4]
§45      Sed eas quidem formulas in quibus de iure quaeritur,
     in ius conceptas uocamus, quales sunt quibus intendimus
     nostrvm esse aliqvid ex ivre qviritivm, aut nobis dari opor-[5]
     tere aut pro fvre damnvm (decidi oportere; in) quibus iu-[6]
     ris ciuilis intentio est. §46 ceteras uero in factum conceptas
     uocamus, id est in quibus nulla talis intentio concepta[7]
     est, (sed) initio formulae nominato eo quod factum est,
     adiciuntur ea uerba per quae iudici damnandi absoluen-[8]
     diue potestas datur; qualis est formula qua utitur patro-[9]
     nus contra libertum qui eum contra edictum praetoris
     in ius uocauit: || nam in ea ita est recvperatores svnto.[10]       pg.204
     si paret illvm patronvm ab illo liberto contra edictvm[11]
     illivs praetoris in ivs vocatvm esse, recvperatores illvm
     libertvm illi patrono sestertivm x milia condemnate. si non
     paret, absolvite. ceterae quoque formulae quae sub titulo
     de in ivs vocando propositae sunt, in factum conceptae sunt,
     uelut aduersus eum qui in ius uocatus neque uenerit neque
     uindicem dederit; item contra eum qui ui exemerit eum
     qui in ius uocatur; et denique innumerabiles eius modi[12]
     aliae formulae in albo proponuntur. §47 Sed ex quibusdam
     causis praetor et in ius et in factum conceptas formulas
     proponit, ueluti depositi et commodati: illa enim formula[13]
     quae ita concepta est ivdex esto. qvod a. agerivs apvd n.
     negidivm mensam argenteam deposvit, qva de re agitvr,[14]
     qvidqvid ob eam rem n. negidivm a. agerio dare facere opor-

     tet ex fide bona, eivs ivdex n. negidivm a. agerio condem-[15]




  1. nuncquam Cn, conf. Ca pag. 282 uers. 3 et uers. 7
  2. ( ) addidit Boecking
  3. ( ) exempli gratia additum est; aliae uiae supplendi patent
  4. et addidit Boecking
  5. aut] au C
  6. ( ) addidit Goeschen
  7. intentionis C
  8. adiciuntur] aut adiqutur C aut adiquntur Cn, ut uidetur
  9. patronos C
  10. uocauit] euocauit C || recvperatores svnto] recuperatore sunt (uel sunto, conf. Ca pag. 301 inf.) Cn
  11. illo Goeschen, illo patrono C
  12. uocaretur Cn
  13. ueleti Cn
  14. deposvit Goeschen, deposuisset C || agitvr Goeschen, itagit C
  15. ivdex Huschke, id· iud· Cn, conf. Ca pag. 273 uers. 31.