Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/187

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


IV §47-52
―― 155 ――


     nato, nisi restitvat. si non paret, absolvito, in ius concepta[1]
     est: at illa formula quae ita concepta est ivdex esto. si paret
     a. agerivm apvd n. negidivm mensam argenteam deposvisse eam-
     qve dolo malo n. negidii a. agerio redditam non esse, qvanti[2]
     ea res erit, tantam pecvniam ivdex n. negidivm a. agerio
     demnato. si non paret, absolvito, in factum concepta
     est. similes etiam commodati formulae sunt.
§48      Omnium autem formularum quae condemnationem ha-
     bent, ad pecuniariam aestimationem condemnatio concepta[3]
     est itaque et si corpus aliquod petamus, || ueluti fundum       pg.205
     hominem uestem (aurum) argentum, iudex non ipsam rem[4]
     condemnat eum cum quo actum est, sicut olim fieri solebat,[5]
     (sed) aestimata re pecuniam eum condemnat. §49 Condemnatio[6]
     autem uel certae pecuniae in formula proponitur uel in-
     certae. certae pecuniae uelut in ea formula qua certam pe-
     cuniam petimus; nam illic ima parte formulae ita est ivdex
     n. negidivm a. agerio sestertivm x milia condemna. si non
§51     paret, absolve. incertae uero condemnatio pecuniae dupli-
     cem significationem habet: est enim una cum aliqua prae-[7]
     finitione, quae uulgo dicitur cum taxatione, uelut si incertum
     aliquid petamus; nam illic ima parte formulae ita est ivdex n.
     negidivm a. agerio dvmtaxat sestertivm x milia condemna. si[8]
     non paret, absolve; uel incerta est et infinita, uelut si rem[9]
     aliquam a possidente nostram esse petamus, id est si in rem
     agamus uel ad exhibendum; nam illic ita est qvanti ea res
     erit tantam pecvniam, ivdex, n. negidivm a. agerio condemna.[10]
     si non paret, absolvito. Quid ergo est? iudex si condemnet,[11]
     certam pecuniam condemnare debet, etsi certa pecunia in
     condemnatione posita non sit. §52 Debet autem iudex attendere,
     ut cum certae pecuniae condemnatio posita sit, neque maioris
     neque minoris summa posita condemnet, alioquin litem suam
     facit; item si taxatio posita sit, ne pluris condemnet quam[12]
     taxatum sit, alias enim similiter litem suam facit: mino-[13]

     ris autem damnare || ei permissum est. at si etiam――――[14]       pg.206




  1. nisi restitvat Huschke, nr C, conf. tamen Ca pag. 282 inf. et Keller Inst. pag. 115
  2. reddita C
  3. condemnatio Goeschen, condemnationem Cn
  4. argumentum C
  5. condemnat eum] condemnatum C
  6. sed om. C (conf. Ca pag. 300 uers. 17 et 31)
  7. cum Goeschen, quae? C
  8. condemnet C (conf. Ca pag. 260 uers. 11)
  9. est et] esset Cn, conf. Ca pag. 265 inf.
  10. a. agerio] eidem? Cn (ex glossemate?)
  11. absoluite magis quam absoluito in C uidetur extare; absolue Huschke (conf. Ca pag. 303 uers. 6 seqq.)
  12. plures C
  13. ali(a)s C (ualde incerta altera a littera), conf. Ca || faciti C
  14. Initio paginae codicis C 206 de eo fortasse agebatur, quid actor uel reus attendere debeant, ne quid damni capiant ex male concepta condemnatione; deinde agebatur de formula infinitae condemnationis (usque ad pag. 156, 6 huius editionis; exiit igitur paragraphus fortasse in haec uerba: potest (scilicet iudex tali formula datus, quae infinitam condemnationem habet) condemnare, quousque uelit.