Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/199

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


IV §89-96
―― 167 ――


     tecum agam, satis mihi dare debes: aequum enim uisum est[1]
     (te) ideo quod interea tibi rem, quae an ad te pertineat du-[2]
     bium est, possidere conceditur, cum satisdatione cauere, ut[3]
     si uictus sis nec rem ipsam restituas nec litis aestimationem[4]
     sufferas, sit mihi potestas aut tecum agendi aut cum spon-[5]
     soribus || tuis. §90[§ 1] Multoque magis debes satisdare mihi, si alieno       pg.222
     nomine iudicium accipias. §91 Ceterum cum in rem actio duplex
     sit, aut enim per formulam petitoriam agitur aut per spon-
     sionem, siquidem per formulam petitoriam agitur, illa stipu-
     latio locum habet quae appellatur ivdicatvm solvi, si uero per[6]
     sponsionem, illa quae appellatur pro praede litis et vindi-[7]
     ciarvm. §92 Petitoria autem formula haec est qua actor intendit
     rem svam esse. §93 Per sponsionem uero hoc modo agimus: pro-
     uocamus aduersarium tali sponsione si homo qvo de agitvr
     ex ivre qviritivm mevs est, sestertios xxv nvmmos dare spon-[8]
     des? deinde formulam edimus qua intendimus sponsionis sum-[9]
     mam nobis dari oportere; qua formula ita demum uincimus, si[10]
     probauerimus rem nostram esse. §94 Non tamen haec summa spon-[11]
     sionis exigitur: non enim poenalis est, sed praeiudicialis, et[12]
     propter hoc solum fit ut per eam de re iudicetur; unde etiam
     is cum quo agitur, non restipulatur: ideo autem appellata
     est pro praede litis vindiciarvm stipulatio, quia in locum prae-
     dium successit, qui olim, cum lege agebatur, pro lite et uin-
     diciis, id est pro re et fructibus, a possessore petitori daban-[13]
     tur. §95 Ceterum si apud centumuiros agitur, summam spon-
     sionis non per formulam petimus, sed per legis actionem:
     sacramento enim reum prouocamus; eaque sponsio sestertium[14]
     cxxv nummum fit scilicet || propter legem Crepereiam. §96[§ 2] Ipse[15]       pg.223

     autem qui in rem agit, si suo nomine agat, satis non dat.


  1. §90. conf. Inst. 4, 11 pr.
  2. §96. fere = Inst. 4, 11 pr.

  1. agam Goeschen, agat C || dare Goeschen, dari C, conf. Ca pag. 302 || aequum Goeschen, aquun C
  2. te ideo Huschke, de eo C
  3. est Goeschen, eius Cn, conf. Ca pag. 266 || satisdationem C
  4. nec rem Goeschen, rem nec Cn
  5. sufferras C
  6. per] pro Cn
  7. et C, delet Huschke
  8. nvmmos Goeschen, nummorum Cn, conf. Ca pag. 282 inf.
  9. qua Goeschen, quia C, conf. Ca pag. 289 inf.
  10. dari Goeschen, dare C, conf. Ca pag. 264
  11. nostra C
  12. non Cn, nec Lachmann (probabiliter), conf. Ca pag. 280 inf.
  13. possessore Goeschen, possessoris Cn || 24 — 25 dabantur Goeschen, dabantur praedes Cn (ex glossemate)
  14. reum Goeschen, re|re? C || prouocamus Goeschen, prouocatu uel prouocato Cn teste Goescheno
  15. fit scilicet Lachmann, fieri solet lectio in C non omni modo reiectanea uisa est, fit solet? C teste Bluhmio, conf. Ca || creperiam? C.